Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

194 prodromus reginae artium – pars ii cur modo tremat, modo luxata subsidat, nunc in partes divisa discedat:” etc. “Haec ex quibus causis accidant, digna res est excuti. Quod, inquis, erit operae pretium? quo nullum maius est, nosse naturam”214. Nativitas Domini: O ipso stabulum caelo felicius! in quo factus Homo Deus est, ut Deus esset Homo. j “sit” (SPO) 13. Antecedentia sunt, quae sic antecedunt Consequentia, ut cum ipsis necessario cohaereant, qua ratione ab adiunctis distinguuntur, e.g.: Ortus est sol? ergo est dies. Celebris Ecclesiastes hinc arguit, ex pueritia in reliquae aetatis notitiam esse deveniendum: “Quare vultis scire, parentes, quales olim futuri sint filii et filiae vestrae? Attendite ad eorum studia et mores pueriles ac iuveniles. Tractant aleas et lusorias chartas? aleatores et tandem fures ne fiant merito timete. Tractant pocula et patinas? gulones eos videbitis. Tractant specula? vestium novitates admirantur et quaerunt? superbulos et comptulos Veneris alumnos alitis. Tranctant rosaria, vel libros? pios, vel studiis addictos fore non male ominemini. Itaque si ad malum pronos videtis, in tempore mederi studete”215. Frangi potest prava indoles accurata institutione. Gratiae amissio et recuperatio: Gratia delicto si perditur, Ira manebit: Gratia, si precibus flectitur Ira, redit. 14. Consequentia sunt, quae sic Antecedentia consequuntur, ut ab his nunquam dirimantur, ut: Generose, [p. 105] strenue, fortiter in acie pugnavit, qui cecidit. Cicero: “Luculentam tamen ipse plagam accepit, ut declarat cicatrix”216. Hinc et Augustinus: “Heu! cur erubescis confiteri, quod facere nequaquam erubuisti? Melius est coram uno aliquantulum ruboris tolerare, quam in die iudicii coram tot millibus hominum gravi repulsa denotatum tabescere”217. 214 Seneca, Ad Lucilium, Naturales Quaestiones, l. VI: op.cit., 773-774. 215 Nescitur quis sit iste “Ecclesiastes” et e quo opere hic textus provenit. 216 Cicero, Oratio Philippica VII, c. 6: COL, t. VIII, P. II, 204. 217 Non potui invenire hunc textum in operibus S. Augustini, secundum indicem generalem rerum et verborum.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==