190 prodromus reginae artium – pars ii 7. Genus est, quod sui similes communione quadam, [p. 101] specie autem differentes, duas, aut plures partes complectitur, ut: animal, hominem, vulpem, tauruma, et similia; imperium, regna sibi adiecta; regnum, provincias etc.; ars, grammaticam etc.; scientia, theologiam etc. Cicero, Verr. 4, n. 2: “Cum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae [...] plurimis iustissimisque de causis”195. a “asinum” (II ed.) In Aulum fratris osorem: “Proximus, affirmas, quod ametur quilibet abs te; Sed negat hoc Frater cum ratione tuus. Ut genus in speciem deduces, protinus omnes Credemus, quod ames quemlibet, Aule, tibi”196. 8. Species, sive forma, est notio, cuius differentia ad caput generis quasi ad fontem refertur. Cicero, Philip. 2, n.18: “Quidb est, quod tam proprie dici possit actum eius, qui togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit, quam lex? Quaere acta Gracchi: leges Semproniae197 proferentur. Quaere Sullae, Corneliae198. Quid? Gn. Pompei c consulatus in quibus actibusd consistite? nempe in legibus199. Af Caesare ipso si quaereres, quidnam egisset in Urbe et g toga: leges multas responderet se h praeclarei tulisse200.”201 195 Cicero, In C. Verrem, Actio 2-da, l. II, c. 1, §2: COT, vol. II, P. I, 147. 196 Nescitur quis sit auctor huius epigrammatis, quod in II ed. introducitur verbis: “ad Aulum de Fratris odio”. 197 Cf. Anon., s.v. Sempronie, Leggi: DEI XI, 128: “Tutte le leggi Sempronie a noi note, tranne due [...] furono proposte dai fratelli Tiberio e Gaio Gracco rispettivamente negli anni 133 e 123-122 a.C. [...]” 198 Cf. Anon., s.v. Silla, L.C. (lat. L. Cornelius Sulla): DEI XI, 288: “Uomo politico e generale romano (138-78 a.C.). [...] fece approvare un complesso di leggi conservatrici”. 199 Cf. Anon., s.v. Pompeie, Leggi: DEI IX, 616: “Leggi dell’antica Roma, fatte approvare dalla gente dei Pompei. Si ricordano: una lex Pompeia de Transpadanis (89 a.C.) del console Gneo Pompeo Strabone [...]. L’attività legislativa di Gneo Pompeo Magno cominciò con il suo consolato del 70, ...”. 200 Cf. Anon., s.v. Cesare, Gaio Giulio: DEI III, 106: “Cesare fu eletto console [...]. Riordinò lo stato con una serie di leggi”. 201 Cicero, Or. Philippica Prima, c. 7, §18: COT, vol. II, P. II, 448.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==