189 caput ii: de inventione Reg[ina] Ar[tium], l. I, c. 2. Quoniam vero ex his ipsis oratoriis fontibus Poetae quoque argutias ad epigrammata concludenda sumere possunt, subicimus idcirco earum aliquem impetum, non exempla. In Brutum potatorem: c-c “percussor, lapidator, fori depopulator” (COB) Est homo, nec ratione caret: non utitur illa Brutus? eum brutum cum ratione voco. 5. Notatio, gr. ethymon, est, “cum ex vi nominis argumentum elicitur”189. C. Ver. 2, n. 52: “Quare appellentur sane ista Verrea, quae non ex nomine, sed ex moribusa naturaque tua constituta esse videantur”190 etc. In eundem Verrem sic ludimus: Verrebat Siculas ideo, reor, impius urbes191: ne Verri Verris nomen inane foret. Est etiam iucunda in verbis ambiguam significationem habentibus Notatio: Sic Poeta in Brennum Vatem: Te Vatem iactas, et nos te credimus esse: Quod Vates faciunt, tu, quoque Brenne: furis192. a “manibus”(COB, in nota lectio“moribus”) 6. Coniugata sunt, cum ex verbo generis eiusdem argumentum desumitur. Cic. “Etenim rectum putabat, pro eorum honestate se pugnare, propter quos ipse honestissimus inter suos numerabatur”193. Idem in Tusc.: “Sib abesse ac patria miserum est: plenae miserorum provinciae sunt; ex quibus admodum pauci in patriam revertuntur”194. Item: Qui sapienter agit, Sapiens verissimus esto; Sed non is pariter, qui sapienter ait. b “sin” (COL) c om. (COL) 189 Cf. Cicero M. T., Ad C. Trebatium Topica: COB, 186. 190 Cf. Cicero M. T., In C. Verrem II: op.cit., 267. 191 “Verres, -is, m., C. Cornelius, praetor in Sicily, prosecuted by Cicero on charges of extortion” (CLD). 192 Cf. Fraccaro Plinio, s.v. Brenno, 2: EI VII, 802: “Capo dei Galli che vinsero nel 390 a.C. i Romani all’Allia, presero Roma [...]. Durante il pagamento del riscatto pattuito per lasciare Roma, [...] avrebbe gettato sul piatto della bilancia la sua spada gridando: Vae victis (Livio, V, 48)”. 193 Cicero, Pro Sexto Amerino, §16: LCL, Cicero VI, 134. 194 Cicero, Tusculanae Disputationes, l .V, c. 37: Opera, Lipsiae 1814 -1821 (COL), XIV, 311.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==