Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

188 prodromus reginae artium – pars ii 3. Primus Inventionis Fons. Loci sunt Intrinseci, qui in rei substantia sunt positi numero septemdecem: definitio, notatio, coniugata, genus, species, differentia, simile, dissimile, causae, antecedentia, consequentia, effecta, comparatio, adiuncta, partium distributio, repugnantia, contraria. 4. Definitio est, quae genus et differentiam alicuius rei complectitur. Hominem sic definias: Homo est animal ratione praeditum. In hac definitione genus est nomen Animalis, quod etiam leoni, equo, cani aliisque convenit quadrupedibus. Differentia ostenditur Ratione; quae uni solique Homini, non item aliis animantibus data est, eaque ab his discernitur. Ex hoc loco Gallicus Tullius M. Ant[onius] Muretus186 ad dig- nitatem Theologiae monstrandam orat. I, vol. I, sumit hoc argumentum: “Atquia, ut hinc exordiamur, si nihil diceremus aliud, nisi eam, quae antiquissimo vocabuloTheologia dicitur, scientiam esse quandam, quae divinae sapientiae thesauros hominibus recluderet; tamen illud, ut opinor, liquido constaret, quanto aeterna nativis, immortalia caducis, divina humanis antecellantb, tanto esse hanc facultatem caeteris omnibus anteponendam”187. a “atque” (MOL; II ed.) b “antecellunt” (MOL) Frequentissimus usus est apud Oratores Definitionum conglobatarum, variique modi eas tractandi apud varios reperiuntur. Cicero, Pro Domo [p. 100] sua, n. 10: “Quis est Sergius? armiger Catilinae, stipator sui corporis, signifer seditionis, concitator tabernariorum, damnatus iniuriarum,cfori depopulator, percussor, lapidatorc obsessor curiae”188. Haec Definitio est ab effectis desumpta; multis enim modis illa tractari solet, ut docetur in ipsa 186 Cf. Anon., s.v. Muret (1526-1585): EI XXIV, 55: “Muret, Marc-Antoine (Muretus). Umanista francese [...] Il Muret è una figura di primo piano nella cultura strettamente umanistica [...]; fu buon retore (Orationes), esperto latinista, infaticabile editore di testi classici, artefice di versi oraziani... e di pagine ciceroniane...”. 187 Muretus M. A., Oratio I: De dignitate ac praesetantia studii theologici: Ope- ra omnia I, Lugduni 1789 (MOL), 8-9. 188 Cf. Cicero M. T., Pro Domo sua ad Pontifices, n. 10: COB, 479.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==