Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

187 caput ii: de inventione 28. Iudiciale genus est, in quo accusatur vel [p. 98] defenditur quispiam. Hoc exigit gravem, concitatum, vehementem sublimemque characterem dicendi. 29. Accusatio contexitur expositione criminis et eiusdem confirmatione, exaggeratione, elevatione; quod fit rationibus ex locis tam intrinsecis, quam extrinsecis, assumptis, de quibus cap. 2. 30. Defensio bona erit, si innocentia personae delatae ad iudicium ostendetur, si crimen refelletur, aut negabitur, aut alleviabitur, aut deprecatione, bene meritis rei, clementia iudicum, emollietur; quod optime argumenta ex praedictis locis desumpta praestare queunt. 31. Species iudicialis generis sunt: Querela, expostulatio, exprobratio, purgatio, obiurgatio, invectiva, deprecatio cum suis responsionibus. 32. Quoniam vero tria genera causarum alibi explicabimus et in genere et in specie, hic autem solum generalem solidae orationis praxim cum artificiosa praeceptione dandi habemus animum; idcirco de his hac parte solummodo agemus, quae perfectumOratorem solent et possunt constituere. CAPUT II De Inventione 1. Quinque esse Rhetorices Partes communis Rhetorum sententia docet. Atque hae sunt: Inventio, Dispositio, Elocutio, Memoria, Actio; tametsi non desint authores, qui duas postremas elocutioni putent esse adiungendas. Hoc capite de sole Inventione agemus. 2. Inventio est rerum verarum, aut verisimilium [p. 99] excogitatio, quae causam probabilem reddant. Per res intelligo argumenta. Argumentum autem est probabile inventum ad faciendam fidem; proprie sumitur pro quacunque ratione. Debet enim Orator, quod proponit, optimisa rationibus confirmare: quae potissimum ex his fontibus, quos aperimus, eliciendae sunt. a “firmis” (II ed.)

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==