186 prodromus reginae artium – pars ii 20. Demonstrativum genus est, quod circa laudem, vel vituperationem personarum ac rerum versatur, indigetque florido, gracili et mediocri charactere. 21. Personae laudantur: a claris natalibus, maioribus, educatione, studiis, officiis, gestis, virtutibus theologicis, cardinalibus, moralibus, ut Religione, iustitia, clementia, etc. A contrariis autem vitiis personarum vituperium desumitur. 22. Res laudantur a pulchritudine, stabilitate, bonitate, excellentia, antiquitate, praestantia, utilitate, dignitate et similibus. Quaedam ex his, uti urbes a conditoribus, incolis, fama, aedificiis, monasteriis, templis, collegiis, palatiis, artificibus, variis mercibus, etc. specialem habent laudem. Horti, a situ, amoenitate, diversitate et raritate plantarum, fructuum copia, florum varietate, et similibus. Virtutes in se ipsis [p. 97] laudis habent argumenta. At Optimus Maximusque Deus (cui prima laus in saecula infinita) laudem habet ex amore erga homines, bonitate, sapientia, iustitia, misericordia, providentia, immortalitate, caeterisque attributis, quae quis recensendo comprehendat non modo laudando? Vituperium autem rerum promanat ab illis, quae laudi adversantur. Vide §I, n. 3, cc.1-2. 23. Species exornativi generis sunt: Oratio genethliaca, salutatio, epibatiria, apobatiria, gratulatio, nuptialis, gratiarum actio, dedicatio, lamentatio, receptio ad gubernacula, inauguratio, legatio, deditio, funebris et quae ab his defluunt cum suis responsionibus. 24. Deliberativum genus est, quo aliquid suadetur, vel dissuadetur. Huic clarus, appositus humilisque dicendi character convenit. 25. Suasio praecipue tractatur his argumentis: honesto, utili, bono, laudabili, tuto, necessario, delectabili, possibili, facili. 26. Dissuasio his rationibus firmatur, quae sunt contrariae superioribus: nempe inhonesto, sive indecoro, inutili, sive damnoso, malo, ignominioso, periculoso, importuno, sive non necessario, aut superfluo, abominabili, sive acerbo, impossibili, difficili. 27. Species deliberativi generis sunt: Consultatio, adhortatio, dehortatio, monitio, commendatio, petitio, concitatio, conciliatio, denunciatio, consolatio, et similes cum suis responsionibus.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==