185 caput i: de rhetoricis praeludiis dam. Tum vero disiunctum esse a propositione, quando haec innititur uni argumento principali, quo apte ipsi applicato obtinetur causa. 19. Causa, quae aliquando pro quaestione finita accipitur; proprie est una ex propositionibus contrariis, quarum ex conflictu quaestionem diximus oriri. Nota: quando propositio uno tantum argumento probatur, maior illius argumenti propositio vocatur Causa, quia causat conclusionem. Ut autem totam hanc doctrinam facilius percipias, tene hanc praxim. Dicturus e.g. quispiam de literis cum pietate iungendis, primo sibi formabit duas propositiones contradictorias hasce: 1. Pietas est cum literis iungenda. 2. Pietas non est cum literis iungenda. Hae propositiones contradictoriae adhuc stant in conflictu, quapropter ex ipsis elicies Statum. Quoniam vero definiendum est: Quid Pietas sit? et: Utrumne sit eadem iungenda cum literis? Appellabis hunc statum definitionis. Hoc habito, procedes ulterius, et ex positis contradictoriis enunciationibus desumes hanc Quaestionem: Utrum Pietas cum literis iungenda? Tractabis hanc quaestionem affirmative, proponens: te velle suadere Auditoribus, ut pietatem cum literis coniungant. Ad hanc propositionem confirmandam desumes argumentum a definitione. Quia pietas est virtus etc. Et haec ratio, erit Crinomenon, nam istud unicum debebunt maxime Auditores cognoscere, quod sit virtus pietas, ut [p. 96] postea consentiant propositioni tuae. Hic iam tibi solummodo causa deest, quam ut habeas, rationem illam ex definitione sumptam, quia Pietas etc. in unum argumentum principale rediges et dispones hoc modo: Maior: Virtus est cum literis iungenda. Minor: Pietas est virtus. Conclusio: Ergo pietas est cum literis iungenda. Huius Syllogismi maior propositio, est Causa: causat enim con- clusionem hanc (quae tibi in propositionem orationis ex quaestione deductam transibit): Ergo pietas etc. Iam denique ex fine hic intelliges, ad quod genus causa haec tibi sit referenda. Tria enim genera causarum sunt: demonstrativum, deliberativum, iudiciale.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==