Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

184 prodromus reginae artium – pars ii 17. Status Causae, sive Constitutio, est, cum quaestiones contra- riae stant in conflictu, donec dirimantur. Triplex hic statuitur: a. Coniecturalis, in quo: factumne sit? quaeritur ab aliquo signo manifesto, aut a suspicione, aut ab utroque, ut: “Noctu armatus gladio et sclopo, domo prodivit; subitob explosio audita est”. Quis ergo dubitet, ab isto hominem in foro traiectum esse globo? Sic Cicero ex certis signis et coniecturis, probat: Clodio Miloni fuisse structas insidias. b “illico” (II ed.) b. Definitionis, sive Nominis, in quo sit quaestio: quomodo aliquid appellandum, seu definiendum, sit? aut, quid sit?, ut: “Tyrannidem, an Iustitiam, exercuit Cicero Romanos cives in carcere strangulando?”184 c. Qualitatis, in quo, quale sit aliquid? vel, qualiter agendum? interrogatur, ut: An Ethica speculativa sit, vel practica, scientia? Item: Terrane potius, an mari, an utrinque Turcae sint invadendia? Dividitur hic Status in Absolutum, in quo aliquid absolute, non sumptis aliunde rationibus, defenditur. Et in Assumptivum, ad quem extrinsece rationes accersuntur. Reliqui Status, de quibus Cicero in Rhetoricis, huc ad positos revocandi sunt. a “appetendi” (II ed.) 18. Crinomenon (Latinis Iudicatio, Controversia, etc.) est id, quod maxime Auditor in oratione, quam audit, attendere cognoscereque debet,ut convenientem sententiam de re proposita ferre possit. Hoc nonnunquam idem cum propositione, aliquando ab ea distinctum est, uti eleganter et clare docet eruditus Pater Lauxmin in Praxi Oratoria185 c. 5, q. 4., asserens: tum Propositioni [p. 95] Crinomenon adiungi, cum ea caret uno argumento principali, cui innitatur; ac proinde plura alia debeant assumi ad eam confirman184 Probabiliter agitur de actione Ciceronis contra Catilinae coniurationem. 185 Cf. Niedzielski Jan, s.v. Lauxmin Zygmnunt: PEK 23-24, 218: “Lauxmin Z. ks. T.J., ur... w r. 1597 [...]. Przez lat 7 uczył wymowy i poezyi. [...] Z dzieł kaznodziejskich zostawił: [...]; nadto: Praxis oratoria sive Praecepta artis rhetoricae etc. Vilnae 1645, i inne bardzo liczne wydania”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==