Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

183 caput i: de rhetoricis praeludiis aurea ex ore pendente innumeram hominum multitudinem post se ducens et fingitur et pingitur183. Quae fictiones vere non nisi Eloquentiae vim designant. 11. Necessariam esse eloquentiam humano generi, non minus quam solem, ignem, aquam, aerem, et oculos in corpore defixos quis nescit? [p. 93] 12. Materia, sive Obiectum, Rhetoricae Docentis, sunt ipsa praecepta Orationis; Utentis, est quaestio ad dicendum proposita. 13. Differentia inter Grammaticam et Rhetoricam, qualis inter dicere et loqui; inter Dialecticam vero, qualis inter contractam et diductam manum; at inter Eloquentiam, qualis inter solem et lunam: ut enim haec lumen a sole, sic Eloquentia a Docente Rhetorica praecepta, quibus inclarescit, mutuatur. 14. Ad comparandam Eloquentiam tria sunt adiumento: Natura bene ordinata, Exercitatio assidua, Lectio poetarum, historicorum, oratorum aliorumque probatissimae doctrinae simul ac virtutis Scriptorum diligentissima. Addo quartam Imitationem, in qua tamen a furtis et puerilibus ineptiis cavendum est. 15. Quaestio, Status, Crinomenon et Causa, Oratori ad dicendum accessuro bene sunt cognoscenda et expendenda. 16. Quaestio est duplex: altera finita, Graecis Hypothesis, cum adhibitis circumstantiis aliquid quaeritur, ut: “An Poloni suas urbes debeant moenibus circumdare?” Altera infinita, Graecis Thesis, cum quidpiam generaliter absque circumstantiis ullis adducitur in disceptationem, ut: “An urbes moeniis circumdandae sint?” Nascitur autemQuaestio ex duabus propositionibus contradictoriis, e.g. Dicunt quidam: “Inutilem esse Poesim”. Alii contra: “Poesim asserunt esse utilissimam”. Ex his duabus contradictoriis propositionibus oritur Quaestio: “Utrum sit utilis Poesis?” Nota hic: [p. 94] Quandoque Thesim ad Hypothesim revocari, quod a Cicerone in Archiae Poetae apatrocinio praestituma est. a-a “defensione factum” (II ed.) 183 Cf. Muretus M.A., Orationes, Or. II, Venetiis 1555, f. C : “ Herculem [...] innumerabilem quandam hominum vim ab eo faciebant trahi, catena quadam aurea, quae e lingua ipsius ad aures circumfusae multitudinis pertineret”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==