Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

182 prodromus reginae artium – pars ii uteretur. Artificialis primo adscribitur Mercurio, deinde Aristoteli, postremo Ciceroni, qui sine controversia non solum primus et praecipuus eloquentiae Latinae est praeceptor, sed etiam Parens. 7. Dignitas Eloquentiae ex Causino176 est petenda, qui eam semen coeli, ex aeterni luminis fonte delibatum radium, affinem divinae Maiestatis, reginam denique terrarum vocat177, ne tu mireris a me Reginam Artium appellatam. 8. Utilitas huius artis ex Tacito178 sumenda, qui eam dicit, Parare simul et tueri amicitias, adsciscere nationes, complecti provincias, praesidio esse amicis, terrori inimicis, opem ferre periclitantibus, multis salutem dare179. 9. Praestantiam Eloquentiae apud Tullium habes, qui suo in Oratore de ea sic disserit: “Neque vero quicquam praestabilius est, quam posse dicendo tenere hominum coetus, mentes allicere, impellere quo velis voluntates, unde autem velis deducere”180. 10. Vis Eloquentiae ostenditur in fabulis Orphei, qui lymphas cantu suo dicitur suspendere solitus fuisse181: Amphionis, qui saxa ad extruendas Thebas traxisse narratur182: Herculis, qui catena 176 Cf. Anon., s.v. Caussin, Nicolas (1583-1651): NTGEU IV, 1817: “Gesuita francese. Scrisse raccolte di prediche e opere di lettaratura e di controversie. Notevoli: Eloquentiae sacrae et humanae parallela, [...]”. 177 Cf. Caussinus N., De Eloquentia Sacra et Humana. Libri XVI, Coloniae Agrippinae 1634, 3 (Lib. I, c. I: De Eloquentiae dignitate), ubi inter alia legitur quod eloquentia “cum Deo affinitatem...cum mente sibi vendicat”. 178 Cf. Funaioli G., s.v. Tacito, P. Cornelio: EI XXXIII, 169-171: “Storico romano, vissuto fra il sec. I e II d.C. [...] Teoricamente il verdetto contro l’oratoria è pronunziato dal Dialogo degli oratori”. 179 Cf. Tacitus Cornelius, Dialogus de Oratoribus, §V, vv. 15-18. 24-29, Augustae Taurinorum [1917], 5-6, ubi tamen loco “parare” legitur “parere”, loco “nationes” legitur “necessitudines”, loco “opem... periclitantibus, multis salutem” legitur: “opem alienis, salutem periclitantibus”. Sic etiam in ed.: Corpus Scriptorum Latinorum Paravianum, Aug. Taurin. [1974], 11-12. 180 Cf. Cicero Tullius, De Oratore, l. I: COB, 75b, est tamen textus in allegatione alquantum modificatus. 181 Cf. Parandowski J., op.cit., 157: “Orfeusz [...] śpiewał i grał na lutni tak pięknie, że wszystko, co żyło, zbierało się dokoła niego, aby słuchać jego pieśni i grania. Drzewa nachylały nad nim gałęzie, rzeki zatrzymywały się w biegu..” 182 Idem, ibid., 209: “Amfion i Dzetos stawszy się władcami Teb postanowili otoczył je murami. Przyszło im to bardzo łatwo, gdyż Amfion miał cudowną harfę i tak pięknie grał na niej, że kamienie, poruszone czarodziejską muzyką, same się zbierały i układały rządkiem”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==