181 ??? PARS II De Generali et Particulari cuiusvis Orationis artificio CAPUT I De Rhetoricis praeludiis 1. RHETORICA est Ars, quae docet bene dicere. Dividitur in Docentem, quae traditur intra scholarum parietes informans Auditorem, et in Utentem, quae fere in foro publicisque conventibus locum habet ac practicatur, estque Eloquentiae nomen sortita, cui artis bene dicendi convenit definitio. 2. Ars est, (iuxta Cic. 1. de Or[atore]) quae “cognitis penitusque perspectis et in unum exitum spectantibus, et numquam fallentibus rebus” continetur175. 3. Artes sunt duplices: Liberales 7, hoc versiculo comprehensae: Sermo, tropus, ratio, numerus, tonus, angulus, astra. Mechanicae itidem 7, hoc pentametro expressae: Rus, nemus, arma, faber, vulnera, lana, rates. 4. Officium Rhetoricae docentis est, docere dicere apposite sive ad ornandum, sive ad docendum, sive ad persuadendum; utentis ornare, docere, persuadereque dicendo. 5. Finis Rhetoris est, bonis et sufficientibus praeceptis suis oratorem informare; Oratoris internus finis est, bene dicere; externus, id assequi dictione, quod intendit mente, quem equidem non semper consequitur. Bene dicere autem est, verbis lectissimis sententiisque gravissimis, servato prorsus artificio dicendi, rem exprimere. [p. 92] 6. Rhetorica naturalis infusa est primo nostrum omnium Parenti a rerum omnium Conditore, qui ipsi os sublime dedit, linguam affixit, pectus afflavit spiritu, his ut tribus ad facienda verba 175 Cf. Cicero M. T., De Oratore, l. I: COB, 79.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==