177 numerus iii – caput v: de descriptione gia figit et imprimit, quam in vilibus conchyliorum testis; quas ex informi penitus elemento, tametsi sine semine, formae tamen numero pariter et elegantia prodigiosas, ignota mortalibus arte, quotidie format. Etenim si qua Plinio, naturae divino prorsus aruspici159 fides, sunt illis tot colorum differentiae, tot figurae planis, concavis, longis, lunatis, levibus, rugatis, reticulatis, striatis, denticulatis, in orbem circumactis, medio orbe caesis, in dorsum elatis, brevi modo ligatis, solo latere connexis, ad plausum apertis, ad buccinam recurvis, vertice muricatim intorto, margine in mucronem emisso, foris effuso, intus replicato, ut nativam earum fabricam admirari facilius possis, quam arte vel ingenio consequi. Superant profecto quamlibet hominis industriam, superant manum, ne dicam fidem. Verum quod a mensibus non ita multis vidi Bergis S. Winoci altare, ad symmetricas architecturae rationes, ex sola conchyliorum varietate per quendam e D. Francisci familia (Capuccinos vocitant) religiosum non ingenioso minus, quam felici labore perfectum. Id non modo fidem omnem superat, sed muta qua valet eloquentia praeter haec fateri nos cogit, quod artis humanae subsidio sit ipsa divina divinior. Referebat peristylium tota substructio, hierotheca podium, scenam pavimentum, opus intestinum omnia; subinde tamen reticulatum, subinde coronarium. Non deerat suum azaroto pavimento testaceum marmor e rudere, non tesserae, non scutulae, non favi, non emblemata; erat structilibus columnis [p. 88] stylobata, erat spira, erat plinthus, erat astragalus, erat torus, erat scapus, erant stryges, erat epistylium, erat pulvinus, erant volutae; ornabant Zophorum mutili, triglyphi, guttae, meropae, taeniae; efferebant tympanum proiecturae, efferebant cymatia; coronabat podium lorica, penetrabat transenna, fulciebat telamon, vallabant acroteria, suspendebat tholus, tegebant lamellae. 159 Cf. CLL, s.v. C. Plinius Secundus (†79 d.C.): “Philosophiae Naturalis scientia... insignis, vixit temporibus Vespasiani Imp. [...] scripsit 37 libros de Rerum natura”, s.t. Naturalis historia.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==