Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

176 prodromus reginae artium – pars i operam daret: ac modo tonderet, modo raderet barbam: eoque ipso tempore aut legeret aliquid, aut etiam scriberet. Vultu erat, vel in sermone vel tacitus, adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem colloquii propius admissus, eume in praecipitium propelleret. Oculos habuit elatosf ac nitidos: quibus etiam existimari volebat inesse quiddam divini vigoris: gaudebatque, si quis sibi acrius contuenti, quasi ad fulgorem solis, vultum submitteret: sed in senecta sinistro minus vidit. Dentes raros et exiguos, et scabros: capillum leviterg inflexum et sufflavum, supercilia coniuncta, mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem, et ab imo diductioremh: colorem inter aquilum candidumque. Staturam brevem: (quam tamen Iulius Maratus libertus etiam in memoriam eius quinque pedum et dodrantis fuisse tradit:) sed quae commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut nonnisi ex comparatione adstantis alicuius procerioris intelligi posset157. c om. (SOP) d add. “simul” (SOP) e om. (SOP) f “claros” (SOP) g “leniter” (SOP) h “doductiorem” (SOP) Praxis II Describitur Altare Bergense S. Winoci158, per quendam Religiosum [OFM]Capuc. fabrefactum, ab Antonio a Burgundia Brugen. Can. et Archid. in Epist Qui unus et idem creatis in omnibus semper est [p. 87] Deus, nusquam tam unice varius increatae suae pulchritudinis vesti157 Cf. Suetonius Tranquillus, D. Octavius Caesar Augustus (63 a.C.-14 d.C.), c. 79: op.cit. II, 204-205. Primus imperator Romanus (44 a.C.). 158 Cf. Brouette Emile, s.v. Vinnoco ( fr. Winnoc), santo (†716/717): BS XII, 1199-1201, ubi legitur quod eius reliquiae translatae sunt anno 900 ad Bergas: “Bergues, il cui monastero era stato da poco fondato dal conte Baldovino il Calvo. [...] Il nome di Vinnoco è iscritto nel Martirologio Romano alla data del 6 nov.”, ubi legitur: “Apud Bergas, in Flandria, depositio sancti Winoci Abbatis” (MR, ed. Vaticana 1948, 275).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==