Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

175 numerus iii – caput v: de descriptione tationema , quantum ad literariae Reipublicae utilitatem, quantum denique ad harum Artium aestimationem pertinebit. a “delectationem” (II ed.) CAPUT V De Descriptione 1. DESCRIPTIO est sermo diductus, quo res ita exprimitur, ut ante oculos esse collocata videatur. Habet hoc progymnasma tantum delectationis, ut quicunque Historicorum, aut Poetarum descriptionibus non abundet, non modo ieiunus et siccus, at etiam iudicetur ingratusa esse. Quippe dulcedinis est et verborum sedes descriptio. a “amarus” (II ed.) 2. Ordo hic servandus in descriptione, ut a primo incipiatur et in ultimumb desinat. Sic hominem a vertice, arborem a summitate, montem a cacumine describere incipies, etsi ut in his, ita in similibus quandoque certas ob causas praeposterus ordo queat esse. b “ultimo” (II ed.) 3. Quae laudari et comparari possunt, eadem describi solent, quin immo nihil est in universitate rerum, in quo describendo humanum ingenium nequeat eminere. Itaque Personae, loca, tempora, pugnae, regiones, urbes, palatia, montes, horti, flumina, animalia, flores aliaeque res cadunt in descriptionem; quae tanto erit commendatior, quanto exquisitioribus et accommodatioribus verbis eam conficies. Praxis I Caesaris Augusti persona describitur Forma fuit eximia Augustusc et per omnes aetatis [p. 86] gradus venustissima: quanquam et omnis lenocinii negligens, et in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus d tonsoribus

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==