Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

174 prodromus reginae artium – pars i Non praeteribo meum Sarbievium, cui licet inter frigora Sarmatica nato, nihilominus ita vena caluit, ut par Horatio dicatur; idemque ab invictissimo Rege Vladislao, quem dicimus quartum, doctorali laureae insertum annulum honoris ergo reportavit; idem a sapientissimo sanctissimoque Pontifice Urbano, eius nominis octavo, non postremo honore mulctatus est155. Felix Poeta, cuius in lyra, verius quam in alicuius ore, non aliae quam Barberinae Apes156 suavissime mellificarunt. Non memoro caetera praemia, quae divinae Poeseos cultores maxima a variis receperunt: illud tantum dico, aequali hanc semper cum Oratoria facultate honore fuisse cultam et exornatam. Hoc historiarum plurima monimenta comprobant; hoc nemo, nisi forte plenus invidia, vel omni carnes iudicio, negare potest. Sit igitur apud vos, Auditores Humanissimi et sap[ientissimi], tanta in aestimatione sanctae disciplinae studium, ut non minorem ei laudem tribuatis, quam copiosius dicendi facultati soletis tribuere; neque aliter ullum posse ad summum eloquentiae fastigium ascendere, quam per huius gradus disciplinae, quae non solum verborum copiam suppeditat, verum etiam profundioris arcana Philosophiae pandit, iudicetis. Denique unius esse parentis Filias, germanas omnino sorores, cum Poesi Rhetoricen, universis praedicabitis: ex quo fiet, ut pari diligentia ad eas incumbentes, in utraque tandem [p. 85] facultate tantum vestra persuasi commendatione Artium liberalium Cultores profectus sint facturi, quantum ad eorummultorumque oblec- “Magnus ille Alexander... cum... ad Achillis tumulum adstitisset, ‘O fortunate’, inquit, ‘adolescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris’”. 155 Cf. Anon., s.v. Sarbiewski (Sarbievius) Maciej Kazimierz (1595-1640): PSB XXXV, 179-184: “Europejska sława ‘Horacjusza Sarmackiego’ czy ‘chrześcijańskiego’ trwała długo”. “1636 odbyła się [...] uroczysta promocja Sarbiewskiego na doktora teologii [...]. Władysław IV podarował wówczas Sarbiewskiemu pierścień z szafirem”. “[uznanie], jakim darzył poetycką twórczość Sarbiewskiego papież Urban VIII, którego Sarbiewski opiewał w swoich odach [...]; jedną z ód Sarbiewski wyrecytował, a wówczas papież założył mu na szyję złoty łańcuch z medalionem”. 156 Urbanus VIII (1623-1644) provenit e familia Barberini, cuius insigne generis continet tres apes in spatio aureo. Tale insigne generis possumus videre in basilica Vaticana S. Petri in aulaeo aerato super altare papale erecto. Cf. Masson G., The companion guide to Rome, London 1965, 526-528.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==