Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

173 numerus iii – caput iv: de comparatione Nunc vero venio ad honores illos, quibus utriusque huius artis Candidati adornantur. Atque primum video palma fuisse ab antiquis Oratores coronatos, deinde statuis cultos. Solae Athenae, omnium scientiarum Emporium, soli Demetrio Phaleraeo trecentas et sexaginta statuas ob cultum Eloquentiae memorantur erexisse150. Sed et populus Romanus Proaeresio viro eloquentissimo151, praestantissimam effigiem cum hac inscriptione “REGINA RERUM PROAERESIO REGI ELOQUENTIAE”, dedicasse narratur152. Verumenim vero non minus Poetas, quam Oratores, tam veteri, quam nostra aetate cultos fuisse perspectum est. Illi enim palmam, isti laureas honoris gratia recipiebant. At neque statuis privabantur ingeniosissimi viri; cum vel ille minus tersus Ennius in Africani sepulchro marmoream effigiem habuerit153. [p. 84] Quid Homerus? nonne templum suo nomini dedicatum velut Deus aliquis obtinuit? nonne tanti ab Alexandro Magno orbis Domino aestimatus est154, ut sinu huius teneretur, manu tereretur, pretiosissimo thesauros inter Darii reperto scriniolo asservaretur? 150 Cf. Anon., s.v. Demetrio Falereo: DE III, 820: “Uomo politico e scrittore ate- niese nato al Falero intorno al 350 a.C. [...] scrisse sui poemi omerici, raccolse ‘massime utili’, di cui erano parte cospicua gli ‘apoftegmi dei sette sapienti’ e si occupò anche di retorica: le sue opere sono però tutte perdute”. Non inveni ullam notitiam de statuis in eius honorem erectis. 151 Cf. Anon., s.v. Proeresio: LUI XVII, 676: “Sofista e retore cristiano (276367/8), di origine cappadoce, insegnò lungamente ad Atene. Per qualche tempo (tra il 340 e il 347) fu anche alla corte dell’imperatore Costante in Gallia. Ad Atene ebbe come discepoli Basilio e Gregorio di Nazianzo [...].” 152 Non inveni scriptum, in quo de hac effigie mentio esset. 153 Cf. Terzaghi N., s.v. Ennio (Quintus Ennius): EI XIII, 997-999: “Poeta latino del sec. III-II a.C. [...] Certo fu amico di Scipione Africano il vecchio e di Scipione Nasica[...]. Tanta era l’amicizia che gli Scipioni avevano per lui, che corse per lungo tempo la voce, che egli fosse sepolto nel loro sepolcro di famiglia [...]; me probabilmente gli Scipioni eressero soltanto un suo busto marmoreo nel loro sepolcreto. [...] Orazio... non ritiene certo Ennio un poeta altissimo[...], criticandone i difetti soprattutto di tecnica artistica.” Cf. Cicero M. T., Oratio pro Archia Poeta: COB, 468. 154 Cf. Anon., s.v. Omero: DEI VIII, 545: “Molte immagini di Omero [...] nei santuari del poeta eroizzato a Smirne, Colofone, Chio, nell’Homereion di Ales- sandria eretto da Tolomeo Filopatore (222-204 a.C.), dove era raffigurato in trono”. Cf. Wolski J., s.v. Aleksander III Wielki: WEP I, 135: “Aleksander Wielki... zazdrościł Achillesowi Homera jako piewcy jego czynów”. Cf. Cicero M.T., ibid.:

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==