178 prodromus reginae artium – pars i Illustrabant insuper pegma tam nobile, candelabrorum paria, si memini, quatuor; sed e conchis similiter tam affabre elaborata, ut Alcoris160, aut Mentoris161 toreuma putares. Praetexebat vero totius basim operis peristroma tam insolens, ut quos habebat e conchylibus florum implexus, vel nativos omnino crederes, vel doctissima phrygionis acu ad miraculum usque depictos. Videres hic ex iride, narcisso, rosa, ligustro, pulsatilla, lychnide et leucoco servias; videres ex sanicula, philosella, xyride, balaustiis, anemone, garyophillis poeoniaque lemniscos; videres florum genus omne, suis cum pericarpiis, geniculis, finibus, umbellis et nymphis. Quid plura? videres haec omnia et nihil tamen, nisi viles concharum atregias prae manibus haberes et oculis. Usque adeo Ascetes hic in tam informi materia omnes omnium artium formas eleganter expresserat, et uno in opere se architectum, polionem, flammearium, tornionem, polymitarium, phrygionem aurificemque monstrarat162. Praxis III Describitur mons Appenninus a Lucano (Phars. lib. 2) [p. 89] Mons inter geminas medius se porrigit undas Inferni Superique maris163: collesque coercent Hinc Tyrrhena vado frangentes aequora Pisae, Illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon. Fontibus hic vastis immensos concipit amnes, Fluminaque in gemini spargit divortia ponti. In laevum cecidere latusa veloxque Metaurus, 160 Probabiliter in textu originali erat: “Alconis”. Cf. Anon., s.v. Alcone: DEI I, 239: “uno scultore, di cui si vedeva, a Rodi, un Ercole in ferro”. 161 Mentor, -oris -“a famous artist in metal work” (CLD); “artista celebre, cesellatore in argento, vissuto intorno al 356 av. Cr.” (CDLI). 162 Textus hic allegatus non est verificatus, quia nescitur ubi inveniri potest. 163 i.e. maris Tyrrheni (pro Romanis: mare Inferum et Infernum) et Hadriatici (pro Romanis: mare Superum)
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==