169 numerus iii – caput iv: de comparatione sinistri de prorsus arte celeberrima sentiatis, constitui huic rei luce hodierna occurrere. Quod tum efficiam, cum certis argumentis ostendam; nunquama sacram Poesim oratoriae facultati inferiorem, parem semper existere. Facile vos id mihi concessuros existimo, si brevi spatio facilem mihi audiendi benevolentiam concedetis. a “nusquam” (II ed.) Igitur nemini vestrum, Auditores humanissimi, non exploratum est: Artem illam copiose loquendi, quam cum graecis Rhetoricen appellamus, Deorum inventum esse. Si enim sapientissimis veterum testimoniis credimus, illam a Mercurio superorum facundissimo profectam fuisse animadvertemus. Huic namque Deorum gentilis antiquitas, tanquam Patri Eloquentiae honores decernebat135; hunc Iovis nuncium, quod munusb non nisi elo- quentissimis etiam apud mortales imponitur, vocabat; hunc disertissimum et diserte verba faciendi primum summumque Doctorem profitebatur. b “onus” (II ed.) Quodsi iam fictis probabilibus tamen gentilium documentis, uti incepimus, ulterius insistemus, quis non Poesim quoque ex caelo ortum ducere asserat? quis non Apollinis inventum eam esse confirmet? qui Deus Poetarum colebatur, qui Parnasso praesidebat, qui Musas dirigebat; cuius propriummunus erat divino spiritu Poetas, quos vellet, implere: unde recte horum Princeps: “At sacri Vates et Divum cura vocamur; Sunt etiam qui nos Numen habere putantc”: “Est Deus in nobis, dsunt etd commercia caeli, Sedibus aethereis spiritus ille venit”. [p. 81] c “putent” (LCL) d-d “et sunt” (LCL) 135 Cf. Act 14, 10s:“Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos. Et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==