168 prodromus reginae artium – pars i distinctab comprehendam. Tu consul es renunciatus (nihil dicam gravius, quam quod omnes fatentur) impeditis Reipublicae temporibus, dissidentibus consulibus, Caesare et Bibulo, cum hoc non recusares, quin ii, a quibus dicebare consul, te luce dignum non putarent, nisi nequior c Gabinio132 exstitisses. Me cuncta Italia, me omnes ordines, me universa Civitas non prius tabella, quam voce priorem consulem declaravit. a add. “nunc” (COB) b “disiuncta” (COB) c add. “quam Gabinius,” (COB) Sed omitto, ut sit factus uterque nostrum. Sit sane Fors Domina Campi. Magnificentius est dicere, quemadmodum gesserimus consulatum, quam quemadmodum ceperimus133. Nota: Praeclarissimam ulterius in illa oratione Tullii contra Pisonem comparationem gesti consulatus etc. contineri, quam tibi omnino legendamsuadeo. Vide quoque apud Plutarchumnon pau- cas illustrium virorum comparationes, plane progymnasmatice, hoc est ad amussim praesentium praeceptorum factas. Praxis II Comparatio Poesis cum Rhetorica Saepe me plurimorum torquet inanis zelus, Auditores humanissimi, qui Poesim artium nulli secundam tantopere condemnant, ut neminem putent melius littus arare, quam qui huic diligentem operam impendit. An non vident, capti lumine Tyresiae134, nun quam minus suavitatis, acuminis, motus delectationisque divinae Poesi insertum esse, quam quae ab omnibus celebratur [p. 80], bene dicendi facultati? Quamobrem, ne quoque vos, Auditores humanissimi, non paucorum sententiis praevalentibus aliquid 132 Cf. Arnaldi F., s.v. Gabinio, Aulo: EI XVI, 237: “Pretore nel 61, fu console nel 58, e favorì l’azione dei triumviri e di Clodio contro Cicerone”. 133 Cicero , Or. In L. C. Pisonem I, 2: Opera, Basileae 1687 (COB), 561. 134 Cf. CLD, s.v. Tiresias “a blind soothsayer of Thebes”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==