167 numerus iii – caput iv: de comparatione CAPUT IV De Comparatione 1. Comparatio, est Oratio ex collatione rerum comparatarum aliquid vel maius, vel minus, vel aequalem declarans. Haec autem praeclarior est, quo plus elogiorum continet, quam vituperationis. 2. Omnes illae res quae laudis, ac vituperationis capaces possunt esse, comparari possunt. Ut: personae, loci, tempora, bruta, plantae, scientiae, gesta et similia. 3. Denique cum variae res variis modis invicem conferantur, personae certe hos certos comparationis habent locos: Exordium, Patriam, Parentes, educationem, res gestas, mortem. Praxis I Cicero honores suos cum Pisonianis comparat Is mihi etiam gloriabitur, se omnes magistratus sine repulsa assecutum? anihil itaa licet de me vera cumb gloria praedicare. Omnes enim honores Populus Romanus mihi ipsi, homini novo, detulit. Nam tu, cum Quaestor es factus, etiam qui te nunquam viderant, tamen illum honorem nomini mandabant tuo. Aedilis es factus? Piso est a populo Romano factus, non iste Piso. Praetura item maioribus est delata tuis; nonc erant illi mortui; te vivum nondum noverat quisquam. Me cum Quaestorem imprimis, Aedilem priorem, Praetorem primum cunctis suffragiis populus Romanus faciebat, homini ille honorem non generi; moribus, non maioribus meis: virtuti perspectae, non auditae nobilitati deferebat. a-a “mihi ista” (COB) b om. (COB) c “noti” (COB) [p. 79] Nam quid ego de cons ulatu loquar? parto vis, anne gesto? Miserum me, cum hac me a peste atque labe confero! Sed nihil comparandi causa loquar: attamen ea, quae sunt longissime
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==