170 prodromus reginae artium – pars i “Est Deus in nobis, agitante calescimus illo: Impetus hic sacrae semina mentis habet”136. Adstipulatur magno Poetae summus Philosophorum Plato, qui Poetas deorum filios honorificentissime nuncupavit137. Quocirca pari iure hac in parte Poesim cum Rhetorica gaudere videmus, neque etiam longius progressi dispares deprehendemus. Artis illius, quae solutis fertur pedibus, officium scimus esse, bene dicere, quod est verbis lectissimis optimisque sententiis dicere. Quid horum Poesis non habet? ubi elegantior est praeter quam in Poesi elocutio? ubi magis venusta dictio? ubi frequentiores gravioresque gnomae? nunquam profecto melius, copiosius ornatiusque bonus Orator vero Poeta dicit. Ipse primus Oratorum Princeps Tullius hac de re disserens: “Genus id orationis”, inquit, “magnitudinem habet, ac sublimitatem, ita, ut Rhetoricae elocutionis et artis dicendi fons sit ipsa Poetica”. Habet deinde ars dicendi tria illa talenta pretiosissima, docendi, ornandi persuadendique. Causarum genera Rhetores nominarunt: multum valet in iudiciis, multum in Senatu, multum in omni actione et loco. Defendit insontes, accusat reos, ornat meritos, vituperat improbos, rudes instruit, nolentibus etiam quod velit persuadet. Atqui dotibus istis pulcherrimis, istis admirabilibus talentis, Poesim minime carere censemus. Potest illa, potest, cum velit, dicere clarissime, laudare maxime, optime persuadere. Potest insontes tueri, damnare noxios, elogiis bonos extollere, indignos vituperare, invitos ad honestum, ad quamvis virtutem impellere, adigere, attrahere. Non id sine exemplis affero. Lego enim [p. 82] unum ex Graecis Poetis, cum ligatis numeris causam absolvisset, triumphum reportasse. Lego eundem, cum divinae Poeseos esset percitus oestro, versibus ad pugnam milites fuisset adhortatus, victoriam retulisse. Lego denique innumeros Heroes in aeternis 136 Ovidius, Amores III, c.9, 17-18; Ars Amatoria III, 549-550; Fasti VI, 5-6: LCL, Ovid I, 486; II, 156; V, 318. In textu talis divisio non indicatur. 137 In II ed. in margine: “Lib. 2 de Rep.”. Cf. Muretus M. A., Orationes, Or. 3, Venetiis 1555, f. [D3v}: “Plato [poetas] [...] deorum filios vocat”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==