Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

165 numerus iii – caput iii: de imitatione Imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem Depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est. Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes128 Dat senior: lectos iuvenes, fortissima corda, Defer in Italiam. Gens dura atque aspera cultu Debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante Infernas accede domos, et Averna per alta Congressus pete, nate, meos. Non me impia namque Tartara habent, tristesquea umbrae; sed amoena piorum Concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla Nigrantumb multo pecudum te sanguine ducet. Tum genus omne tuum, et, quae dentur moenia, disces. Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus; Et me saevus equis Oriens afflavit anhelis”129. a “tristesve” (VOL) b “Nigrarum” (VOL) Nota: non ex verbis, sed ex sensu tempus in imitatione colligi, quod in exemplo allato patet, cum [p. 77] “Accede infernas” etc. est praesens imperativi, nihilominus est sensus futurus talis: “Infernas domos accedes”. Praxis III Cicero Milonem in exilium abeuntem sic ethopaeice introducit Valeant, valeantc cives mei, d sint florentes, sint beati: stet haec urbs praeclara, mihique Patria carissima, quoquo modo merita de me erit; tranquilla Republica cives mei! (quoniam mihi cum illis non licet) sine me ipsi , sed per me tamen, perfruantur. Ego cedam atque abibo. Si mihi Republica bona frui non licuerit, at carebo 128 Cf. Anon., s.v. Nautes: LGRM, III, 42: “Trojaner, Begleiter des Aineias, ein von Pallas durch Weisheit ausgezeichneter Greis, der dem Aineias, als dieser schwankt, ob er in Sicilien bleiben oder nach Italien ziehen soll, ratend zur Zeite steht, Verg. Aen. 5, 704ff.” 129 Virgilius, Aeneis, l. V, vv. 724-739: Opera, Lipsiae 1844 (VOL), 215.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==