Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

164 prodromus reginae artium – pars i Praxis I Cicero Patriam loquentem secum imitatur. in Cat[ilinam], or[atio] Prima Marce Tulli, quid agis? tune eum, quem esse hostem comperisti: quem ducem belli futurum vides, quem expectari Imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum exire patieris; ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? nonne hunc in vincula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? Quid tandem impedit te? mosne maiorum? at persaepe etiam privati in hac Republica perniciosos cives morte mulctarunt. An leges, quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? at nunquam in hac urbe ii, qui a Republica defecerunt, Civium iura tenueranta. An invidiam posteritatis times? praeclaram vero pupulo Romano refers gratiam, qui te, hominem per te cognitum, nulla [p. 76] commendatione maiorum, tam mature ad summum imperium per omnes honorum gradus extulit, si propter iuvidiam, aut alicuius periculi metum, salutem civium tuorum negligis. Sed si quis est invidiae metus, num est vahementius severitatis, ac fortitudinis invidia, quam inertiae, ac nequitiae, pertimescenda? An, cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt: tum te non existimas invidiae incendio conflagraturum?127 a “tenuerunt” (COB) Praxis II Virgilius Aeneid. 5: Anchisen mortuum Aeneae colloquentem effingit “Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat, Care magis; nate, Iliacis exercite fatis; 127 Cf. Cicero M. Tullius, Oratio In L. Catilinam Prima: Opera omnia, Basileae 1687 (COB), 418.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==