161 numerus iii – caput ii: de vituperatione Atque is, cum eiusmodi sit, tamen audet dicere: o fortunatam natam me consule Romam! Te consule fortunatam, Cicero? immo vero infelicem et miseram! quae crudelissimam civium proscriptionem passa est: cum tu, turbata Republica metu perculsos omnes bonos parere crudelitati tuae cogebas; cum omnia iudicia omnes leges in tua libidine erant: cum tu, sublata lege Porcia112, erepta libertate, nostrum omnium vitae necisque potestatem ad te unum revocaveras. Atque parum est, quod impune fecisti, verum etiam commemorando exprobras; neque licet oblivisci servitutis suae. Egeris, oro te, Cicero; perfeceris quodlibet; satis est perpessos esse, etiamne aures nostras onerabis tuo odio? etiamne molestissimis verbis insectabere? Cedant arma togae, concedat laurea linguae. Quasi vero togatus et non armatus, quae gloriaris, perfeceris; atque inter te Syllamque dictatorem113, praeter nomen imperii quidquam interfuit. Sed quid ego plura de tua insolentia commemorem? quem Minerva omnes artes edocuit114, Iupiter Optimus Maximus [p. 74] in concilium Deorum admisit115, Italia exulem humeris suis exportavita116. a “reportavit” (II ed.)116 112 Cf. Scherillo G.., s.v. Porcie, Leggi: EI XXVII, 939: “Le leggi Porcie stabiliscono gravi pene a carico dei magistrati che, non tenendone conto, facciano su- bire la pena di morte o le battiture al cittadino senza permettergli la provocatio ai comizi [i.e. ad populum]”. Cf. Cardinali G., s.v. Roma: EI XXIX, 624: “Catilina... andava ordendo la sua congiura contro lo stato ..., ma Cicerone... svelò il pericolo al senato, che diede a lui e all’altro console, C. Antonio, autorità dittatoria per provvedere alla difesa della repubblica. Catilina dovette lasciare Roma [...]; alcuni dei suoi complici furono arrestati e su proposta di Cicerone condannati a morte, senza voto del popolo.” 113 Sulla (Sylla) L. Cornelius Sulla (138-78 a.C.), “Dictator reipublicae costituendae” (82-79 a..C.). Cf. Anon., s.v. Silla: DEI XI, 288. 114 Minerva “divinità romana..., dea della sapienza, dell’intelligenza..., delle arti e delle scienze” (CDLI). 115 Iuppiter (Iupiter) “la prima divinità della religione ufficiale romana ([...] Iuppiter Optimus Maximus), lo Zeus dei Greci, signore del cielo” (CDLI). 116 Cf. Arnaldi Fr., s.v. Cicerone: EI X, 201: “Clodio [...] promulgò nel 58 una rogazione, con cui si stabiliva che chiunque avesse fatto giustiziare un cittadino romano senza regolare processo, fosse condannato all’esilio. [...] Cicero [...] decise di partire, e Clodio promulgò una seconda rogazione con cui l’oratore era nomi-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==