158 prodromus reginae artium – pars i suppeditabit: quod quidem tam promptum est ad vituperationem, ut etiam bona reprehendat, praesertim si cor alicuii male sit affectum. f “illius” (II ed.) g om. (II ed.) h add. “tibi” (II ed.) i “cui” (II ed.) Praxis M. Tullii Cic[eronis] non a Sallustio, sed ab aliquo declamatore facta Vituperatio Graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli, si te scirem iudicio magis quam morbo animi petulantia ista uti: sed cum in te neque modum, neque modestiam ullam animadverto, respondebo tibi, ut si quam maledicendo voluptatem coepisti, eam male audiendo amittas. Ubi querar, quos implorem, P[atres] C[onscripti]101, diripi rempublicam atque audacissimo cuique esse perfidiae locum? an apud P[opulum] R[omanum], qui ita largitionibus corruptus est, ut sese et fortunas suas venales habeat? an apud vos, Patres Conscripti, quorum auctoritas turpissimo cuique et sceleratissimo ludibrio est? Ubi M. Tullius leges, iudicia Populi Romani sica defendit, atque in hoc ordine moderatur; quasi unus reliquus ex familia viri clarissimi, Scipionis Africani102, ac non irreptitius, accitus et paulo ante insitus huic Urbi civis103. An vero M. Tulli, facta ac dicta tua obscura sunt? an non ita a pueritia vi- xisti, ut nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alteri collibuisset? An scilicet istam immoderatam [p. 72] eloquentiam 101 i.e. Senatores; cf. CLD, s.v. conscribo “esp. to enroll as a senator; hence the phrase: patres conscripti (for patres et conscripti), senators, Cic., sing., a senator: Hor.” 102 Agitur de uno ex duobus viris clarissimis, vocatis: “Scipio Africanus”, sec. CDLI, s.v. Cornelius: 1) “P. Cornelius Scipio Africanus maior, vincitore dei Cartaginesi nella Spagna e nell’Africa (battaglia di Zama, 202 av.Cr.), celebre per la sua cultura letteraria e la sua facondia”; 2) “P. Cornelius Scipio Aemilianus Africanus minor, figlio di L. Emilio Paolo, figlio adottivo di P. Cornelio Scipione (figlio del primo Africano), una delle più nobili figure romane della Republica: valente generale, colui che distrusse Cartagine (146 av.Cr.)”. 103 M. Tullius Cicero non Romae, sed Arpini natus est (106 a.Chr.).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==