154 prodromus reginae artium – pars i tinantem, comitatur? huc enim, Sodales Mariani, perventum est. Et quoniam nullibi plus meriti, quam in Passione morteque Filii Virginem Deiparam consecutam fuisse [p. 67] c crediderim, ideo paulo diutius hic mihi censeo morandum. b “dignatus” (II ed.) c add. “pie” (II ed.) Ac primum illud dico: multas alias B. Virginis alibi virtutes insigniter emicuisse; sub hoc vero funestissimum Filialis passionis tempus charitatem erga nos singulariter fuisse spectatam, animique invictam fortitudinem. Ac, quod ad charitatem attinet, non dubito illam tanto salvandorum hominum desiderio flagrasse, ut si opus forsitan fuisset, ipsa clavos ad affigendum cruci pro nostra salute suum Filium subministrasset; immo ipsa eum crucifixisset. Hinc, si quae sub probrosissimo patibulo stans verba protulit, non alia certe quam haec fuerinta. a “fuerunt” (II ed.) Aeterne Pater, hunc ego tibi tuum meumque simul Filium, qui ex me humanam carnem suscepit, a me b educatus, quem ego fugiens in Aegyptum a tyrannide Herodis reservavi, quem in Iudae- am reduxi, quem vestiebam, cui magna sollicitudine attendebam, hunc ego tibi in Crucis ara extensum, pro humani generis vita reparanda offero, simulque meos omnes, quos ex atrocissima illius passione morteque percipio dolores, pro eodem humano genere salvando tibi fero consecratos. Tu per cruciatus tui meique Filii miseros mortales a sempiternis cruciatibus praeserva; tu per mortem eiusdem crudelissimam, a perenni morte illos custodi; tu per amarissimum agonem ne permittas illos in agone ab hoste tartareo superari. Meorum denique dolorum memor immortalia illis gaudia impertire. b add. “nutritus est, a me” (II ed.) Pro quanta hic erga nos Virginis optimae charitas, Sodales Mariani, eluxit! quantus amor nostri! quanta nostrae salutis aestimatio! Quis, obsecro, quis mortalium, tam piam [p. 68] , tam beneficam, tam salutarem Dominam non studeat omni modo amare,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==