155 numerus iii – caput i: de laude colere, venerari? Agite vos, quidquid in honorem Virginis istius boni facere potestis, ne negligatis. Utinam vero tam forti animo illi serviatis, quemadmodum illa gravissimos causa nostri, cum Filius eius torqueretur, dolores pertulisse censenda est. Etenim non accepto illam sententiam, qua docemur Virginem Deiparam, aliquod animi deliquium ob atroces Filii cruciatus passam fuisse. Potuit Romana Porcia viri patrisque Catonis mortem tam magno animo tulisse, ut quodammodo Diis se pro patria cum illis simul immolaverit97: Deipara Virgo sine animi defectu mortem Filii sus- tinere non potuit? quis hoc credat? Effuderit lachrymas, quod pietas exigebat, sed nequaquam corruerit, quod heroicus animus vetabat. Mater quaedam legitur filium ad rogum propriis humeris portasse, ut cum aliis pro Christi nomine commilitonibus exureretur: Deipara Maria deliquium pati debuit, quod eius Filius totius mundi pro salute pateretur animamque exhalaret? nunquam hoc mihi persuaderi sinam. Machabaea mulier hortabatur filios ad mortem forti animo ferendam, quos pro custodia divinae legis tyrannus enecabat98; atque hanc matris generositatem Nazianzenus ille Sol admirans tantopere laudat: “O virilem animum in corpore muliebri! o admirabile magni animi incrementum!99”. Sic, Mariani Sodales, divina Mater occisi pro nobis Filii mortem tulit, ut si tum Gregorius cruci adstitisset, rectius exclamasset: “O virilem Mariae animum in corpore muliebri! o admirabile magni [p. 69] animi incrementum!” Stabat aimmobilis petraa ad omnem gravissimae tempestatis casumb exposita: configebatur dirissimisc daculeis dolorumd, non tamen corruebat; obruebatur immensi maeroris fluctibus, non tamen immersa fuit; conficiebatur maxima vi tristitiae, non tamen deficiebat. Nam quidquid natura doloris sentiebat, hoc virtus levabat praesaga futuri gaudii ex e Filii resurrectione promanaturi. Compensavit igitur maximos illle suae Matris dolores, cum primae f ab gAnastasi suag hviden97 Cf. Anon, s.v. Porcja: WEP IX, 289: “Porcia, [...] córka Katona Młodszego, żona M.I. Brutusa, zabójcy Cezara; [...]; wg jednej z wersji, po klęsce pod Filippi (42) i śmierci męża, popełniła samobójstwo”. 98 Cf. 2 Mach 7, 20-29. 99 Gregorius Nazianzenus, Oratio XV In Machabaeorum laudem: PL 35, 288.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==