Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

153 numerus iii – caput i: de laude Sodales Mariani; caeteri divorum quasi minora astra lucent; ad eam virtutum claritatem, qua Maria splendidissima totum illus- travit orbem, nemo eorum pertingat, et quis hominum? Sed iam a Parthenone egrediamur, ad castissimumque Virginis thalamum progrediamur. Datur in sponsam Virgo Virgini, nec timet minus securam fore virginitatem sub tutela Iosephi, quae suis obediens maioribus nubit Iosepho. Soli confisa Numini, magnum uni homini thesaurum credidit tradiditque custodiendum. Scilicet non dubitavit, se Virginem sponsum habituram fuisse, quae prima virgineum florem solenni voto Deo consecravit. Cui suam vovit integritatem, ab illo confidebat fore, tanquam suum custodiendam. Quid ille? Maternitatem etiam illibatae virginitati adiecit. Fit Mater Virgo, et postquam [p. 66] facta est Mater, nihilominus mansit Virgo. Quod magis mirere: ex Filia Patris, fit Mater Filii, Sponsa S. Spiritus, totius Beatissimae Triados receptaculum. O felix Virgo! tot titulis ornata, tot bonis et donis cumulata! Parit igitur Dei Filia, et quidemDei Filium. Nascitur ex creatura Creator, Pater ex Filiaa , non humano modo, non humana conditione. Nam et sine homine patre fit Filius, et haec sine viro fit Mater. Verus tamen est homo, qui nascitur, siquidem venit ad salvandos homines, quos nolebat aliter salvare, nisi fieret homo. a “Matre” (II ed.) O quot mysteria Nativitas illa continebat! quot gaudia! quan- quam more divino mixta fuerit immensae laetitiae immensa tris- titia. Salutabatur a pastoribus uti Deus; stringebatur gelu, uti homo; imo non fuit exceptusb hospitio hominum, quasi perditissimus homo. Externi Reges eum venerant veneraturi, domesticus ad necem inquirebat. Ideo hoc factum, ut maior fortitudo Virginei animi eluceret in adversis. Ergo coacta fuit cum illo in Aegyptum fugere, cuius erat totus orbis et caelum. Vobis hic, Sodales Mariani, doctrina porrecta est, ut sic animae pericula fugiatis. Verum, quid in Aegypto morer? excedo hinc et in Iudaeam reverto. Videbo, ut ibi S. Mater, sanctissimum Filium educat? ut instruit? ut format? ut quaerit amissum? ut miratur obedientem? ut audit stupetque docentem? ut facientem miracula veneratur? ut ad Passionem fes-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==