152 prodromus reginae artium – pars i fuit; et tamen cum quiesceret corpus, vigilabatc animus; qui fre- quenter in somnis aut lecta repetit, d aut disposita gerit, aut gerenda praenunciat”. c “vigilare” (AO) ; “vigilaret” (PL) d add. “aut somno interrupta continuat” (AO; PL) “Nam de caeteris eius virtutibus quid loquar? Virgo erat non solum corpore, sed etiammente; quae nullo votie ambitu sincerum adulteraret affectum: corde humilis, verbis gravis, animof prudens, loquendi parcior, legendi studiosior: non in incerto divitiarum, sed in prece pauperisg spem reponens: intenta operi, verecunda sermone, arbitrum mentis solita non hominem, sed Deum quae- rere: nullum laedere, bene velle omnibus, assurgere maioribus natu, aequalibus non invidere, fugere iactantiam, rationem sequi, amare virtutem. [p. 65] Quando ista vel vultu laesit parentes? quando dissensit a propinquis? quando fastidivit humilem? h quando vitavit inopem? eos solos solita ivirorum coetusi invisere, quos misericordia non erubesceret, neque praeteriret verecundia. Nihil torvum in oculis, jnihil in verbis procaxj, nihil in actu inverecundum: non gestus fractior, non incessus solutior, non vox petulantior; ut ipsa corporis species, simulacrum fuerit mentis, figura probitatis”96. e “doli” (II ed.; AO; PL) f “animi” (AO; PL) g “pauperum” (PL) h add. “quando derisit debilem?” (AO; PL) i-i “coetus virorum” (AO; PL) j-j om. (PL) Itaque nemo miretur illam Dei Matrem destinatam fuisse, quae tantis ab ipso Deo fuerit virtutibus exornata, quantas vix quispiam enumerare potest, nullus unquam mortalium potest habere coniunctas. Non caeleste sidus aliquod est tam lucidum, ut nitidissimi solis lucem adaequet. Sol est Virgo Beatissima, Regina vestra, 96 Ambrosius, De virginibus, ad Marcellinam Sororem: Opera (AO) IV, Romae 1582, 350-351. Notandum est quod tres pericopes hic allegatae, extractae e dicto opere S. Ambrosii, in hoc opere extant in diverso ordine. Cf. etiam: Idem, ibid. (l. II, c. 2, §§7. 8.15) : PL 16, 220. 221. 222.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==