151 numerus iii – caput i: de laude Iam si diligentius principum sobolem, quam vulgi deceat educari, qualem, putatis, haec Dei Filia habuit educationem? divinam. Templum enim Dei cum esset futura ad Parthenonem Templi Ierosolymitani trimula deducta est: ut ibi inter castarum piarumque virguncularum choros divinis legibus erudiretur, pietate imbueretur, sanctimonia muniretur. Nec aliter factum esse Virgineus Panegyristes, Damascenus, testatus: “In Domo Dei”, inquit, “plantata atque per Spiritum saginata, instar olivae frugiferae virtutum omnium domicilium efficitur”95. Non illa teneritudine aetatis seducta puellares levitates sectabatur, sed in immaturo vultu maturam gravitatem referens aspectu solo coaetaneas suas ad virtutes stimulabat. Non pertinaci spiritu impleta magistrarum voces ac mandata respuebat, sed divino afflatu plena vel minimos earuma nutus diligentissime observabat, accuratissime exequebatur. Non propriis iuvenili levitatib lusibus unquam sese dedebat, sed vel profunda contemplatione vel ardenti oratione, vel fructuosa lectione semper occupabatur. [p. 64] Iam denique se tam sapienter, pie, sancte divineque in omnibus gerebat, ut etiam instructricibus suis esset Instructrix. a ita, in concordantia cum “magistrarum”, correctum est verbum “eorum” b “vivacitati” (II ed.) O puellam Deo plenam! mundo minime subiectam, imperfectionibus vacuam, virtutibus refertam adeo, ut has eloquentissimus Ambrosius miratus quasi raptus extra se clamet: “Quantae in una Virgine species virtutum emicant! secretum verecundiae, vexillum fidei, devotionis obsequium; virgo intra domum, comes ad ministerium, mater ad templum”. “Quid ego exsequar ciborum parsimoniam,” (adorno meam tenuitatem Ambrosiana sublimitate) “officiorum redundantiam: alterum ultra naturam superfuisse, alterum pene ipsi naturae defuisse; illic nulla intermissa tempora, hic congeminatos ieiunio dies? Et si quando reficiendi successisset voluntas, cibus plerumque obvius, qui mortem arceret, non delicias ministraret. Dormire non prius cupiditas, quam necessitas 95 Cf. Damascenus Ioannes, In Nativitatem B.V. Mariae: PG 96, §847.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==