150 prodromus reginae artium – pars i Quapropter quantum humani debilitas ingenii patietur, quantum infecundae mentis et infacundi oris poterit tenuitasd, tantum caelestis Augustae laudatissimo nomini, magnis praesertim temporis angustiis inclusus, laudum adicere conabor. Quod tanto melius effecturum me spero, quanto vestra benevolentia, Sod[ales] Mar[iani], benignius sustentabor. Ac primum genus ad se nobilissimum nobilissimae Virginis meam trahit orationeme. Etenim orta regio stemmatae, sacerdotali creta sanguine, a nullo praestantia et antiquitate familiae potest superari. Ipsa vero superat omnes; quod ab initio et ante saecula, testante Spiritu Sancto, creata sit92. d “vivacitas” (II ed.) e “eloquentiam” (II ed.) Iactate hic mihi Ducum, Regum, Imperatorumque filii, necnon filiae, vestrum genus; cum Virgo eminentissima, priusquam saeculorum ordo inceperetur, extaret, Dei Filiam dicere necesse est. Ac [p. 63] praeterea cum divino spiritu ante mortales omnes ageretur maxime, divinus vero Paulus: “Quicunque”, inquit, “spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei” [Rom 8, 14], nonne hac ratione filia Dei sit? Atqui talem orthodoxa Ecclesia fatetur, cum eam sic salutat: “Ave Filia Dei Patris”93. Abite hinc probrosa monstra, feminae, quascunque magno delusa errore antiquitas filias Deorum venerata est94. Solam Dei Filiam sanctissimam V. Mariam dicere possumus, quamvis absque carne, sine sanguine, non natam ex eo, sed adoptivam. mea, laudes, anima: Eius festa, eius gesta cole splendidissima. Contemplare et mirare Eius celsitudinem: Dic felicem Genitricem, dic beatam Virginem.[...] Fac me... Te laudare sedule”. Cf. Positio, 594, no. 1. 92 In Prov 8, 22-31 “widzimy ją [mądrość] w postaci osoby, powstałej przed stworzeniem, współdziałającej z Bogiem w dziele stwórczym. Urywek ten liturgia Kościoła stosuje do Bogarodzicy jako ‘Stolicy Mądrości’” (BT, 716). 93 Non potui invenire talem salutationem in cantilenis in honorem B.V.Mariae. Inveni similem expressionem: “O Dei Filia”, in cantilena: “O Virgo pulcherrima”. 94 Cf. Parandowski J., op.cit., 218. 219: “[...] dziewczęta [nazwano]: Helena i Klitajmestra. Nie mieli rodziców, więc mówiono, że pochodzą od Dzeusa. [...] o nią [Helenę] właśnie toczyła się wojna trojańska”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==