Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

149 numerus iii – caput i: de laude 6. Plantarum laus sumenda est ab inventoribus, Diis, quibus erant dicatae, significatione, terra, forma, florum venustate, ubertate fructuum, usu, utilitate, necessitate. Ac demum, ne putes me laudandorum locorum argumenta transilire, dico, tam horum quam aliorum infinitorum laudem ma gis ab humano ingenio, (quod etiam vilissima et pessima quae- quelaudare potest) quam a praeceptis dependere. Pro praxi vero, sublimia tenuis ingenii demissione consequi volens, nunquam satis laudandae Summi Dei Genitricis laudem, magis piam, quam cultam (licet istud etiam sim conatus) appono, dictam Reszoviae ad Sodales Marianos 166190. [p. 62] Praxis Laus Deiparae Mariae Virginis Magna tentare videtur, qui Mariam nititur laudare, Sodales Mariani. Nam quae omnium felicitatem est ac dignitatem supergressa, illius dicendis elogiis omnium linguas non suffecturasa merito existimem. Optent centum ora Poetae magni aliquid dicturi, hic ne mille ora satis esse possunt. Optime b sibi consulit, qui Virginem Dei Parentem pietate magis celebrat, quam facundia. Ne tamen valde tenuitati nostrae metuentes a Virgineis laudibus abstineamus, vanum esse insanumque huius encomiastes Casimirus asseritc eum, qui viribus eloquentiae suae diffidens ornare praeconiis recuset eam, quae terrae caelique maximum est ornamentum91. a “sufficere” (II ed.) b add. “ille” (II ed.) c “dixit” (II ed.)91 90 Origo huius “Laudis” sic explanari potest: “Il Servo di Dio [Stanislao Papczyński] fu trasferito nel 1660 da Podoliniec a Rzeszów, dove fino al 1662 insegnò retorica nel Collegio degli Scolopi. Probabilmente una delle sue prime prediche, fatte dopo la sua ordinazione sacerdotale del 12 marzo 1661, fu quella pronunciata lo stesso anno 1661 ai membri del Sodalizio Mariano istituito presso il Collegio”; Positio, 593 (Doc. XV, Art. III, 1, a). 91 In II editione in margine hic invenitur sequens annotatio: “S. Casimirus in hymn[o] ‘Omni die’”. S. Casimirus (1458-1484) in hoc hymno valde sibi complacuit, sed revera non est eius auctor (cf. Inspectio Cordis, 238, no. 24). In hoc hymno non invenimus verba hic S. Casimiro attributa, sed implicite hoc dicit exhortatio, ut omnes laudent Mariam, quae “Decus mundi” ibi vocatur: “Omni die dic Mariae,

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==