141 numerus ii – caput iv: de loco communi finis cuiuscunque actionis, qui in quavis deliberatione maxime respiciendus. [p. 52] Praxis Loci communis in Saltatores Dolendum est, Auditores, tam obcaecatos esse mortalium plurimos, ut vitium a virtute discernere non possint; immo in tanto errore mentis, consilii, rationis et conscientiae versari, ut nefaria scelera cum patrent, levissimas esse culpas aut nullas existiment. Existimant ergo? quin potius asserunt ac defendunt. Vos estis hi, Saltantes luperci84, vos inquam, improba Bacchi agmina, estis hi, qui saltum, ainter vitia nullo modo accensere vultisa, honestatis vero pulcherrimamb quandam speciem ei tribuitis et pulcherrimum velum turpissimo facinori obtenditis. a-a “vitiorum maximum, nullius culpae titulo adornatis” (II ed.) b om. (II ed.) At quaero ex vobis, si chorearum tractatio ne venialis quidem, ut dicitis, est noxa, cur sanctissimum Laodicaenum Concilium, eos qui in nuptiis etiam Magnatum, Principum Regumque choreas duxerint, cur eos terribili ecclesiastico anathemate fulminavit85? Neque hoc iniquissime. Quid enim magis hominem Christi doctrinam professum, quam actus hic, quo solis adustas aestu belluas imitatur, dedeceat? cum exuto satius pudore, quam vestitu, pedibus nefarios gyros delineat, lumbos, latera, brachia huc et illuc inflectit; manus invertit et totius corporis agitatione Satyrum aliquem, ne dicam insolescentem pecudem repraesentat? 84 “Lupercalia erant solemnia quaedam sacra, quae Romae a Lupercis fiebant in honorem Panis pastorum dei” (FLL). “Capram pastores, quorum Pan tunc praecipuum Numen erat, immolabant, deinde variis ludis, reiectis vestibus sese exercebant” (CLL, s.v. Lupercalia). “Sacerdotes, qui Luperci appellabantur, peracto sacrificio..., nudi discurrebant circum urbem veterem” (FLL). 85 Cf. Ortolan T., s.v. Danse: DThC IV, col. 110: “Le concile de Laodicée (entre 343 et 381) a porté ce canon, le 53e: ‘Que les chrétiens qui assistent aux noces ne doivent pas sauter ni danser, mais assister avec décence au repas ou au diner, comme il convient à des chrétiens’”. Hefele, Histoire de conciles, trad. Leclercq, Paris, 1907, t. I, p. 1023.”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==