Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

140 prodromus reginae artium – pars i Attribuendum denique est auditis ante me Collegis meis summum iudicium, summaque facundia, quandoquidem tam eleganter uterque eorum suas partes implevit, ut pro suo sensu nihil a veritate rei discessisse, nihil a prudentia, quae virum statuit atque indicat, deflexisse censendi sint. Vos vero, Iuvenes, literarum amantissimi et maxime Poetarum studio addicti, ex hac nostra literaria dimicatione hunc fructum estis percepturi, ut quemadmodum vobis sapientissimorum virorum poemata frequenter ac diligenter evolvenda esse censeatis, ita genuinum verumque eorum sensum explorandum. Dixi. [p. 51] CAPUT IV De Loco Communi 1. Locus Communis est Oratio bona, vel mala, quae alicui insunt, augmentans. Servit autem hoc nomen , tum excerptis, quibus providi scientiarum cultores solent uti, tum fontibus, ex quibus Oratores argumenta desumunt; tum denique laudatae vel reprehensae ab Oratoribus, Historicis, Poetis, aliquae res Loci communes dicuntur. 2. Sex capitibus hoc progymnasma tractari solet, nempe: Legitimo, Iusto, Utili, Possibili, Honesto, Eventuro; ad quae tamen prooemio accedendum est, quod Aphtonius ex contrario, rei expositione, comparatione, sententia, digressione in coniecturalem causam atque exclusione misericordiae docet esse faciendum: sed quoniam caput hoc aeque longum atque corpus ipsum foret, censerem ego ex abrupto Locum communem esse inchoandum, vel insinuatione, quemadmodum thesim ordiendam esse docui. 3. Hos quatuor locos, legitimum, iustum, utile, possibile, iam superius Num. I, cap. 5 explanatos habes. Honestum vero est, quod propter se amatur, exclusa omni utilitate; hinc maiorem vim ad persuadendum arguendumque habet, quam Utile. Sapientissimus enimac probatissimus quisque nunquamhonestatemutilitati post- ponere audet, neque patitur postponi. Eventurum, quod con- clusionis loco deserviat, est illud, in quo ostenditur, quid vitium vel virtutem, bonum sive malum sequatur: verbo, Eventurum est,

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==