135 numerus ii – caput iii: de conciliatione contumacia fraudi huic, aut cuiquam fuit in pari causa Romanorum71. Praesumpserunt et [p. 45] Collegae mei vestra admirabili benevolentia impulsi, ante me certamen mutuum in hoc iucundissimo consessu vestro inire. Audistis utriusque causam humanissime et argumenta eorum pugnantia secum ita leviter in animum vest- rum admisistis, ut prorsus utriusque sententiam iudicio vestro approbare videamini. Idcirco, quae ab Octavo in Senatu Romano cuique concessa fuit, eam nobis a vestra humanitate hoc in loco dicendi libertatem concessam esse plurimum gaudemus. Quoniam vero et sapienter et utiliter agit, qui cura sua consiliisque bellum aut pugnam aliquam dirimit pacemque inter animos dissentientes componit, visum est mihi nec a vestro proposito alienum, nec huic tempori inconveniens, si eam praelii Gigantum cum Superis explicationem huc afferam, quae utriusque Collegarum meorum sententiam conciliet minimeque sanctissimo Poetarum nomini laudem detrahat et auctoritatem. Si itaque eo sensu, qui hic usurpatus iam est, Poetas intelligemus, aut interpretabimur, procul dubio errabimus invitis eisdem. Neque enim illi sua documenta volebant a nobis ita percipi, ut sonant ipsae dictiones, neque mentem suam iuxta verba declarari; sed occultissima nobis in his arcana indaganda reliquerunt. Quorum ego assecutus intentionem et utriusque generis Philosophorum, tam eorum qui se instituendis humanis moribus totos consecrarunt, quam illorum qui naturae secretorum eruendorum studio dediti sunt, de re proposita opinionem sagacissime expendens, huic tandem quam breviter expono sententiae subscribo et hoc ipsum, quod in medium [p. 46] proferam, non aliud in praelio Gigantum Poetas occultasse arcanum demonstro. Credidit igitur simplex illa, barbara caecaque vetustas, Poetarum sapientiam non capiens, Gigantes, uti dictum est, homines fuisse excelsissima statura, draconum pedibus, ab irata tellure 71 Cf. Suetonius Tranquillus, De XII. Caesaribus II: D. Octavus Caesar Augustus, c. 54: Opera omnia, Parisiis 1684 (SOP), 175.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==