134 prodromus reginae artium – pars i CAPUT III De Conciliatione 1. CONCILIATIO est, quae duas Orationes invicem sibi con- trariantes ita plerumque componit, ut ipsissimam veritatem attingat. 2. Constabit prooemio, expositione, declaratione, amplificatione, epilogo, ibi praesertim, ubi fictae theses conciliantur: nam in veris singula puncta discuti et ita tractari possunt, ut utrique earum, quas conciliamus [p. 44], sententiarum concedamus aliquid propter animorum consensum. 3. Prooemium hic diversimode confici potest: semper tamen orationum praecedentium connexio respicienda. 4. Expositio continebit brevem rei seriem, de qua disceptatur: Declaratio eiusdem genuinam explicationem: hanc sequetur Amplificatio sive rationibus, sive exemplis, sive testimoniis referta; denique Epilogus circa persuasionem conciliationis versabitur. 5. Utilissimum hoc progymnasma, me repertore. Cum enim facundiae sit in hoc maxime posita exercitatio, ut in utramque partem disputemus de quacumque propositione; ne auditorum animos reddamus offensos, quorum aliis confirmatio, aliis confutatio placebit, hoc nobis conciliatio praestabit. Praxis Praecedentes opiniones conciliantur Libertatem dicentis et mansuetudinem audientis divine nobis in vita gestisque Octavii Augusti Suetonius Tranquillus vetustissimus et elegantissimus scriptor exaravit, A[uditores] O[ptimi]. Cum enim praesente Octavio Romano in Senatu vir virum aliquando legeret, et Antistius Labeo M. Lepidum hostem olim eius, tunc exulantem legisset, interrogatus ab eo, “an essent alii digniores”? “suum quemque iudicium habere” respondit. Nec tamen ideo mansuetudine atque prudentia Principis libertas aut
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==