133 numerus ii – caput ii: de confutatione amethystus. Portas circumspicis? singulae gemmae sunt, singulares, invisae, inauditae, inaestimabiles. Plateas perlustras? auro stratae mundissimo, lucidissimo, virgineo. Lucem expetis? lucerna eius est Agnus69. Hanc Urbem sic munitam, sic venustam, sic elegantem, sic pretiosam, sic opulentam, voluissent, credo, Gigantes aggredi, nisi haec, quae de ea dicta sunt, impropria essent et allegorica. Vera enim de regia divina dici ac audiri vix a quoquam possunt; idque demum certissimum est, istud a nemine mortalium humanis oculis in humano corpore constitutis naturaliter videri posse, multo minus expugnari. Nec tamen inficior verissimum esse, quod ipsa Veritas pronunciavit: A diebus Ioannis Baptistae regnum caelorum vim pati, et rapi a violentis70, sed non [p. 43] ante, non aetate Gigantum, quo tempore iustis etiam clausum fuisse edocemur. Illa vero violentia caelo inferenda, quaenam potest esse? sola virtus. Hac praeditis astra patent, ipsi planetae cedunt in empirei penetralia conscendentibus, suapte natura panduntur. Urbis ostia et locus ipse, quos post angelicam ruinam praestolatur, ultro sessuros invitat. Balista deinde huic urbi expugnandae aptissima, Fides est; scala, Spes; telum, Charitas; quo ubi Deum confixeris, victori Capitolium suum patere iubebit et emerito capiti lauream imponet immortalem. Haec arma quoniam defuerunt Gigantibus, ita credendum est ab eis bellum Superis illatum fuisse atque mures a ranis credimus debellatos. Utrumque fictum est, utrumque falsum, utrumque ridiculum et tum maxime, cum vel imaginariae eorum victoriae applaudimus, vel huiusmodi cladi condolemus. Quamobrem et in hac causa nihil restat amplius, quam ut omnes bruchi, culices tabanique congregentur, et, Io triumphe! Iovi, qui nunquam fuit, lessum vero Gigantibus quos nusquam profligavit, ebuccinent. Dixi. 69 Cf. Apoc 21, 10-23. 70 Cf. Mt 11, 12: “A diebus autem Ioannis Baptistae usqaue nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==