132 prodromus reginae artium – pars i Nihil penitus ad tam luculentum de bello Gigantum cum Diis habito magni Tulli testimonium addi necesse est. Mitiganda potius esset illius, quam in ardentissimis verbis observastis indignatio contra indignitatem rei temere confictae, et audacissime ad credendum propositae, concepta; nisi quisque veritatis amans, ita falsitatem omnem censeret esse perstringendam, ut gravissimis etiam illius authoribus esset irascendum. Sed concedamus ipsum Ciceronem, hanc, quam expendimus sententiam de re praesenti immerito protulisse; concedemusne simul ab hominibus debilitati natura sua obnoxiis, altissimos vas- tissimosque montes de sedibus imis motos fuisse, in unum aggerem omnes comportatos, ita leves, ut tolli possent, ita declives ut ascendi? quis hoc sanus mente et vel exigua iudicii particula dotatus potuisse fieri sentiet? Sit vero et hoc factum; cogitandum tamen erit, quanto adhuc spatio ab illo propugnaculo Deorum sedes, quae in summo caelorum orbe fixa deberet esse, distabat? Trecentis puto, tametsi parum dicam, leucis68, non stadiis. Quo pacto igitur homines nunquam tam alti, tantam altitudinem vel manu superare, vel telo assequi, vel tormentis attingere potuerunt? Praeterea quid nos opinamur ipsi caelum esse? Equidem [p. 42] Sacer Apocalypticus Vates innuit: esse hoc Civitatem unam mag- nam atque sanctam: cuius claritas e lapide pretioso scintillat; cuius murus portis duodecim distinctus, angelicis excubiis munitus nominibusque tribuum Israelitici populi insignitus; cuius moenium fundamenta non tam titulis quam virtutibus Apostolicis innitentia atque nitentia; cuius forma artificii perfecti, nam quadrata; mensurae concinnae, nam tantae longitudinis, quantae et latitudinis. Materiam moenium exploras? gemma est. Civitatis? aurum est. Fundamentorum? quidquid gemmarum potuit reperiri totum in ea congestum est. In his iaspis relucet, sapphirus coruscat, riget chalcedonius, viret smaragdus, rubet sardonius, florescit sardius, fulgurat chrysolitus, nitet berillus, candicat topazius, flavescit chrysoprasus, purpurascit hyacinthus, splendet 68 Leuca “galijska mila (licząca 1500 kroków)”, sec. Jougan A., Słownik Kościelny Łacińsko-Polski, Poznań 1958.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==