Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

131 numerus ii – caput ii: de confutatione Fuerint itaque Gigantes aliquando in hoc sublunari globo, qui, ut ipse monstrosus est, ita facile parit monstra et hominum et ferarum. Hoc enim, quod videtur collega meus praeterisse, ad rei confirmationem vel maxime pertinet, quod nobis ossa ex illis prae- grandibus hominibus dissipata nunc etiam tantae magnitudinis exhibeantur, ut ex ea clarissime percipiamus, non homines illos fuisse, at turres quasdam excelsas humana carne quasi caemento oblitas, ossibus quasi lapidibus consolidatas, nervis quasi ferramentis coniunctas. Verum Deos aliquos extitisse unquam praeter unum omnium Conditorem quis credat? Quodsi Dii nulli fuere, cum quibus hostibus in aere gesserunt bellum Gigantes? At finxerit suos sibi Superos antiquitas, et, quo amplior ipsi tritiorque ad voluptatemac illecebras via pateret, ex hominibus sceleratissimis Deos creaverit; qui, cum ipsi fuissent nequam, nullam haberent malos puniendi potestatem: etiamne illud vero simile dicemus, quod terra Gigantes ex se genitos contra eos armavit, quos pariter ex se produxit? Subierint qua- cumque via licuit (si tamen licuit) palatium illud stellatum, potiti sint immortalitate? an hoc iis mater propria, non noverca, invidisse dicenda est, quae tanto suae sobolis honore ac dignitate laetari potius gloriarique debebat, cumpraesertim in ea partemaliquamsui potiorem in tam excelso fastigio locatam esse consideraret? Placetne vobis, Auditores Optimi, hac de re tota, non minus facundissimi, quam sapientissimi Ciceronis iudicium et sententiam expendere? Non dubito, quin hoc perlibenter desideretis. Ergo praeclare Tullius in eo, quem de natura Deorum eleganter conscripsit, volumine in rem [p. 41] praesentem praefatus: “Nequea vero”, inquit, “ut fabulae ferunt, Dii bellis proeliisque caruerunt: nec solum, ut apud Homerum, cum duos exercitus contrarios alii Dii ex alia parte defenderent; sed etiam, ut cum Titanis, ut cum Gigantibus, propria bella gesserunt. Haec et dicuntur et creduntur stultissime, et plena sunt futilitatis summaeque levitatis”67. a “nec” (COB) 67 Cf. Cicero M. Tullius, De Natura Deorum II: Opera omnia, Basileae 1687 (COB), 1184.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==