Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

130 prodromus reginae artium – pars i 2. Tractatur Confutatio totidem modis, seu partibus, quot Confirmatio, sed penitus contrariis. Nam ibi exordium fit a laude, hic a reprehensione; sed cauta et astuta, nec aperta. Manifesto opponitur Obscurum; si de ea re, quae refellitur, vel aliter alii sentiant, vel prope nihil dicant. Probabili Incredibile; quod illi rei fides parva, vel nulla sit attribuenda: tumquod a veritate videatur abludere, tum quod naturae vires etc. excedat. Possibili Impossibile, quod [p. 39] negando optime adstruitur. Cohaerenti Inconveniens, quod cum tribus prioribus locis quandam habet correspondentiam; et in quo nihil aliud ostenditur, quam inconvenientia rei. Decorum Indecoro oppugnatur; quando res confirmata nihil gloriae, honestatis, iustitiae, decoris, quin ignominiae potius habet plurimum. Utili Inutile obicitur; quum id, quod confutatur, non solumullos fructus non continet, sedmulta e contrario damna ex eo promanare, vel promanatura fuisse ostenduntur. Praxis Praecedens Confirmatio refellitur66 Semper ego magno cultu magnos doctosque viros Poetas prosequebar, A[uditores] O[ptimi], tum quod egregiae sapientiae spiritu afflatos, et plane plenos omnes, qui perfecti essent, iudicarem; tum quod eandem sapientiam tanta facilitate, qua nihil dulcius exhiberi posset, mortalibus instillarent. Neque adhuc iste erga eos plenus reverentiae sensus in me extinctus est, neque extin- guetur unquam; tametsi quos magni facio, quos observo, quos admiror et obstupesco, iisdem plenam in omnibus fidem non adhibeo semper, nisi quaedam eorum, quae ingeniosissime cecinerunt, aliter, quam referuntur, intelligantur. Unde et illud praelium adversus Superos a Gigantibus susceptum et nunc ante me speciosis et subtilibus argumentis comprobatum, tantum ab ipsa veritate dissitum esse iudico, quantum pulcherrimum illud caelitum domicilium, aurea illa sedes immortalitatis, ab hoc nostro deformi et caduco orbe distare existimatur. [p. 40] 66 In I et II editione hoc loco apparet praxis: “Confutatur Polona libertas”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==