129 numerus ii – caput ii: de confutatione ignoras, quod qui metuit mala ventura praesenti timore bis miser est, dubiamque victus est ante cladem? Victoriam illi sibi certissimam non interitum ominabantur, et causae freti aequitate cum iussu matris pro matre pugnarent, et valido robore stimulati cum vastissimi instar montium cum debilibus et minutis quibusdam nanis congrederentur. Paenam vero quid expectarent illi, quibus, profligato Deorum exercitu, nihil amplius esset metuendum? Orbis illi totius pacatissimum imperium iam inter se partiendum designabant; triumphum de caelo terrae matri instituendum iam animo volvebant; palmas, laureas, coronas iam apparabant. His illi potius incitabantur ad pugnam, non paenis ad metum, non metu ad fugam compellebantur. [p. 38] Sed in re confirmanda, a Poetarum Principibus pro verissima decantata, ab antiquitate et sacra et prophana luculentis testimoniis comprobata, non opus esse censeo pluribus argumentis. Probavi admodum perspicue, vixisse tempore suo Gigantes in mundo, terrae fuisse filios, bellum cum Superis egisse, in quo quemadmodum Superi victores evaserunt64, ita hic vincit veritas ac triumphat. Io triumphe! occinamus Veritati. CAPUT II De confutatione 1. CONFUTATIO est Oratio, quae rem affirmatam debilitat et infirmat, multoque se habere aliter, quam refertur, ostendit. Quintilianus docet, non solum in fabulis et Poetarum figmentis, verum etiam in Annalibus refutandis huic locum dari65. Addo et opiniones hominum minus stabiles, immo exercitii causa etiam irrefragabiles; tum dicta, gesta et sententias refutari posse. Nihil posse confirmari, quod confutari non possit. 64 Cf. ibid., 42-44. 65 Cf. Quintilianus M. Fabius, Institutiones Oratoriae I, l. II, c. 4, §18, Lipsiae 1868, 78. Notandum est tamen, quod author ibi loco verbi “confutatio” utitur verbo “destructio”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==