Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

128 prodromus reginae artium – pars i vinis in codicibus Noemi restauratoris orbis progeniem fastuoso spiritu afflatam conventum celebrasse et de erigenda civitate ac turri, cuius culmen caelum tangeret, consilia agitasse? Quin rem ipsam praetumidi homines aggressi, bitumineque pro caemento, lateribus pro lapidibus usi, iam fundamenta grandia molis vastissimae iecerant, iam in altummuros eduxerant, nequaquam a coepto opere cessaturi, nisi Deus inimicus superbiae non modo mentes elatas, verum etiam linguas eorum confudisset61. Unde cum antea terra unius (ut sacrae literae loquuntur62) labii esset, in tantae postea documentum audaciae sempiternum tot nunc idiomatis utitur, quot ab illa Noemi posteritate nationes ac populi promanarunt. Ergo potuerunt pygmaei moenia caelo tenus moliri, Gigantes et viribus valentiores et animis fortiores, montibus congestis caelum oppugnare non potuerunt? Oppugnarunt omnino, oppugnarunt. Id namque ipsi montes altissimi, Olympus et Atlas, evidentissime testantur; qui sublimi feriunt sidera vertice, nubesque praetergressi tam vicini sunt radiis solaribus, ut sub tempus [p. 37] orientis (quod de Olympo clarissimi scriptores asserunt) usque ad quintam diei horam flammas evomant; qua altitudine non eos natura donavit, sed manus Gigantum, qui cum (uti diximus) alios aliis montibus aggererent., Olympum atque Atlantem caelo vicinissimos adeo, ut pro hoc ipso sumantur, effecerunt. Id loquuntur etiam paenae profligatorum; cum aliis Aethna imposita (quo par sceleri esset supplicium) aeterno pondere gementia pectora premat63; alios Pluto concatenatos sexcentis modis laniet atque torque- at; alii, quos liberatum ibant, Titanum cruciatibus admixti sunt. Hoc ergo, dicis, ipsum debuit Gigantes a bello Diis inferendo absterrere, quod se dirissime cruciandos non dubitarent, si victi concidissent; vincendos vero non aequo marte congressi poterant se certo expectare. Quid tu viris timorem panicum obicis? An 61 Cf. Gen 11, 3-9. 62 Cf. ibid. 11, 1. 63 Cf. Parandowski J., op.cit., 44: “Dzeus przywalił go [Tyfona] wyspą Sycylią. Ilekroć Tyfon stara się wydobyć z tego więzienia, ziemia sycylijska drży, a przez krater Etny bucha ogień z paszczy pokonanego potwora”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==