Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

136 prodromus reginae artium – pars i procreatos in Deorum perniciem, ut scilicet his bello illato Iovem caeli possessione detruderet atque spoliaret. Nobis vero quid verius de Gigantibus sentiendum est, quam fuisse hos fastu excelsos, qualibus saecula quaevis abundant, homines, terrenis desideriis inflatos ac distentos, impios ac sceleratos, nullius religionis, nullius virtutis: qui omne ius in armis habebant, omne bonum in voluptate reponebant: praesentem vitam solum sibi esse concessam, aliam beatiorem non expectandam putabant; nulllum ab obitu cuiusvis, nullum commune omnium hominum iudicium fore, nullas paenas, nulla praemia, stulta opinione delusi sibi persuadebant; naturae omnia, Deo nihil attribuebant, immo Deum nullum esse credebant, potestatemque nullam agnoscere volebant; quisque illorum sibi princeps erat, quisque deus. Inde proveniebat, ut nihil de animorum cogitando immortalitate, corporibus tantum curandis et omni genere illecebrarum imbuendis atque innutriendis incumberent utramque sui partem ex terra ortam et eo redituram impudentissime ac impiissime existimantes. Hac ratione terrae filii vocati sunt; et quia nullum Numen agnoscebant, neque metuebant, neque venerabantur, hostes Numinum fuisse merito iudicati caelique, ex quo promanat omnium bonorum copia verius quam ex [p. 47] Amaltheae cornu72, eversores, non modo contemptores. Hanc ipsam rem divinus historicus non obscure exposuit. Post- quam enim genus hominum ante universalem cataclismum sub sole degentium descripsit; postquam ingentes eorum staturas, robur, atque potentiam cum celebri fama, expressit; postquam gravissima scelera et prorsus non humanam at belluinam quandam rationem atque consuetudinem vitae eorum demonstravit; denique ab irato optimo Numine, cuius nutibus aeternaeque legi refragabantur, cuius amorem et cultum spernebant, gravissima 72 “Amalthea ninfa..., la quale, con latte di una capra, allevò Giove. Secondo altri, quella capra stessa si chiamava Amalthea, e un corno di essa, [...], venne più tardi posto da Giove come cornu Amaltheae [...]. Quel corno, he stillava nettare ed ambrosia, era pertanto simbolo dell’abbondanza” , in: CDLI, s.v. Amalthea.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==