Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

125 numerus ii – caput i: de confirmatione h. Epilogus, qui ut plurimum per recapitulationem, sive repetitionem dictorum [p. 33] concinnatur, in eoque confirmatae rei fides ab auditoribus expetitur. 3. Differt haec progymnasmatica confirmatio ab Oratoria; quod illa sit pars orationis, ista perfecta declamatio; et quod longe diversis utraque tractetur argumentis: illa nempe studiosa veritatis esse debet, haec etiam fictiones exercitationis causa admittit, ut subiectae praxes etiam in sequentibus progymnasmatis docent. Praxis Confirmatur opinio Poetarum de bello Gigantum56 Audio frequenter, A[uditores] O[ptimi], Poetas viros sapientissimos a pluribus vehementissime redargui, quod toti ex fictionibus, atque vanis commentis, ne dicam turpius, mendaciis, conflati sint et ita plurimis mortalibus natura sua facillimis ad omnia credenda imposuerint, ut meras anilesque fabulas ab iis confictas pro certissima veritate susceperint, atque multis saeculis observaverint plane religiosissime. Quae res ita me commovit ad indignationem, ut penitus his Poetarum osoribus [s] irascar; qui dum eos reprehendunt, non praetendunt aliud, quam utilissimam cuique humanioribus literis excoli cupienti carminum lectionem reddere exosissimam. Cui malo ut obviam progrederer, sumpsi bellum a Gigantibus Iovi illatum hodie mihi confirmandum, ut si hoc solum quod a non paucis Poetarum memoratur ostendero, omnino, aut saltem probabiliter accidisse, efficiam apud vos, ne reliqua etiam [p. 34] ingeniosissimorum hominum sacra monumenta reprobetis, at dignissima quavis admiratione venerationeque potius iudicetis. Gigantes in communi mortalium domicilio aliquando vixisse tam res manifesta est, ut nullis probationibus egere videatur. Nam praeter totius antiquitatis frequentissimum testimonium, Mosis 56 Haec praxis substituit praxim “Confirmatur Polona libertas”, quae legitur in I et II editione. (Excerpta e I et II editione, 5).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==