126 prodromus reginae artium – pars i etiam divini discipuli sacra volumina nos edocuere, fuisse Gigantum genus in terra ante funestum illum cataclismum et quidem potentia nulli secundum, fama vero celebratissimum57. Qua in re tametsi Poetis nulla fides adhibenda esset, huic tamen divino scriptori nemo est, qui veritatis deneget auctoritatem. Ex terra deinde ortos ipsum vocabulum clarissime demonstrat. Atticum enim γíνομαι nobis nasci dicitur, Doricum vero γα terram significat: quas dictiones si coniunxeris, mox tibi ex iis Gigantes terrae filii erumpenta. a “Gigas, -antis, [...] terrigena, a γíνομαι, fio, Dorico γα pro γη, terra, quod Gigantes e terra nati sint” (CLL). Cf. “Batracomiomachia”, v. 7, ubi Gigantes vocati sunt “gegenei andres” (nati e terra homines). Neque ab his sacra pagina discrepat. Asserit enim natos fuisse Gigantes ex filiabus hominum Dei filiis matrimonii vinculo copulatis; et cum hoc asserit, animas Gigantum uti mortalium omnium caelo originem traxisse, corpus autem ex Caini depravatissimo semine profluxisse non diffitetur. Quocirca luculentissime patet, et fuisse in orbe Gigentes, et terrae filios fuisse. Nunc ergo iam ad alia veniamus. Terram caelo semper adversam et inimicam fuisse, vel hinc discere possumus, quod senserit illa recordeturque semper, ex caelo eam vocem fuisse delapsam, qua horrendum per anathema ad spinas tribulosque germinandos est condemnata58. Inique fert etiam alia elementa partim centrum, partim sedem aliquam supra [p. 35] se occupare; puriorem esse in altiore regione aerem, nobiliorem ignem, nitidiores aquas et quasi distillatas; se vero deorsum quodammodo praecipitatam, nihil ultra nubes loci habere, nihil venerationis, omnium pedibus conculcari, ipsius denique caeli excrementis conspurcari. Ad haec, an non iusto sibi contemptui illa duxit, cum homines quidam ex ea prognati, in eius superficie educati, bonis eius innutriti, de57 Cf. Gen 6, 4: “Gigantes autem erant super terram in diebus illis; postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi”. Sub “ante funestum... cataclismum” intelligitur: ante diluvium; cf. ibid., vv. 1-8: praeparatio diluvii. 58 Cf. Gen 3, 18.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==