prodromus reginae artium 124 NUMERUS II De Progymnasmatis generis Iudicialis CAPUT I [p. 32] De Confirmatione 1. Video a quibusdam Confirmationem confutationi postponi et hanc deliberativum genus claudere, illa iudiciale inchoari; sed bona eorum venia alium ago hic ordinem, nec immerito conficio, et adlecta iudiciali generi confutatione huic confirmationem prae- pono. Igitur Confirmatio, est positae rei approbatio. Per positam rem historiae, sententiae, facta, exempla, opiniones et similia quae confirmari possunt intelligenda. 2. Confirmatio haec tractatur octo locis: a. Exordium, sive Accessus ad rem, varius fieri potest; praecipuus tamen ex laude facti, dicti, opinionis etc. et cuiusque rei confirmandae, sive horum authoris, quae confirmantur, desumitur. b. Manifestum, immediate sequitur accessum, quo res vera, minime dubia et aperta demonstratur rationibus, testimoniis et gravium virorum auctoritate. c. Probabile, iuxta Tullium, est id, quod fere fieri solet, aut quod habet in se quandam similitudinem, sive id falsum sit, sive verum55. d. Possibile, iam superiori capite declaravimus. e. Cohaerens, sive congruum dicitur illud, quod nec manifesto, nec probabili, nec possibili repugnat, sed maxime cum his con- venit. f. Decorum, quod ostendendae veritatis maximam vim habet: quid enim factum negetur, si, ut fieret, decorum impellebat? Adnecti huic potest iustum et honestum: ex his enim duobus decorum promanat. g. Utile, quod priore numero paulo ante c. 5 explicatum est. 55 Cf. Cicero M. Tullius, De Inventione Rhetorica I: Opera omnia, Basileae 1687 (COB), 46, ubi invenitur paulum diversa definitio: “Probabile autem est,[...]”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==