123 numerus i – caput v: de thesi ad res iniustas impellitur, ut quisque best altissimo animo et gloriae cupido, ambitiosob”53. a “incircumscripto” (II ed.) b-b “altissimo animo est gloriae cupiditate” (LCL) Sed dicet quispiam: Difficile cognoscitur ambitio, multo difficilius ubi vires laxaverit coercetur; quo [p. 31] ergo pacto animum meum frenare possum, cum honores plurimos, gloriam, titulos, dignitates regnaque, tametsi haec aliena sint, non inhoneste, prout mea fert opinio, appetit? O te egregium totius mundi imperatorem futurum, qui tibi uni fateris te imperare non posse! an ex hoc ipso nondum conicis, nondum cognoscis, quod animi tui habenas moderandi rationem ignores viresque tibi ad id faciendum deesse conqueraris? At utinam solummodo velis ambitionem deserere, facilius illa quam putas te deseret, cumque suum inimicum advertet, non amplius blandissima domina te conveniet, non elatissima furia ad victorem sui animum tentabit accessum. Itaque, quod reliquum est, exue diram regnandi cupidinem, neque totius cum Alexandro orbis imperium ambias, quandoquidem unico duntaxat tumulo, atque hoc brevissimo, inclusus pabulum fies vermibus et in cineres vilissimos redigere. Nota [1]. Peculiarem esse tractandae Theseos rationem per tacitas obiectiones, quae ab oratore nomine adversantium citantur et solvuntur. Nota 2. Thesium in utramque partem disputandarum esse frequentissimum usum debere; neque ab hoc genere ludicras quaestiones proscribimus, quales recenter apud Iacobum Masenium54 plures reperias. 53 Cf. Cicero M. Tullius, De officiis I, c. 19: LCL (No.30), Cicero XXI, 66. 54 Cf. Fingerle A., art. Masen, Jacob: LThK VII, 150: SJ (seit 1629), Polyhistor, Dichter und Prediger (1606-1681). “Professor der Rhetorik und Poetik in Köln. [...] Verfasste 22 gedruckte rhetor.-didakt., [...] Werke. Hauptwerke: Palaestra eloquentiae, ... (Köln 1654-57) und öfter [...], Palaestra oratoria (Köln 1659)”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==