1223 litterae ad p. alexium armini, s.p. Apostolici assumpsi303, atque post aliquod temporis intervallum vastae solitudini me abdidi304, erecta in ea Ecclesiola tituli Immaculatae Conceptionis B.V.M. et S. Michaelis, et sociis aliquot adscitis de consensu Ordinarii per decretum obtento. 4. – Hic aliquot annis rigidius exactis305, evocatus deinde fui Neo-Jerosolymam, vulgo Goram, a pie vita functo Episcopo Pos- naniensi306; quod facilius feci videns ibidem Scholas Pias fundatas307, quarum consilio potuissem in Spiritu uti, ac iuvari. 5. – Placuit deinde Episcopo domum Gorensem Nostram cum Eremitica uniri, et in unam Congregatiunculam coadunari308, hanca vero legi[bus?]b muniri309; cuius etiam me indignum ad vitae tempora Praepositum constituit310. Fundata haec est in statu Eremitarum primi generis ab illo eruditissimo viro Prospero Fagnani, et Lauretto de Franchis, luculentissime et exatissime descripto311, ad iuvandas animas defunctorum fidelium suffragiis carentium, praecipue militum et peste extinctorum: id quod clarius e libello Normae Vitae, quem Reverendissimae P. Vestrae mitto, patere poterit312, si illum pro sua submissione et charitate perlegere digna303 Cf. Positio, p. 359-360 (Doc. X, 5, §§ 6-7). 304 P. Papczyński loquitur qui de sua commoratione in Eremo Korabieviensi; Cf. Positio, pp. 364-368 (Doc. X, 5 ,§§ 16-26). 305 P. Stanislaus in Eremo Corabieviensi commoravit ab anno 1673 ad annum 1677. 306 Sermo est de Episcopo Stephano Wierzbowski, mortuo die 7 Martii 1687. Cf. Positio, p. 381 (Doc. X, 8); pp. 422-423 (Doc. XI, 10). 307 Episcopus Wierzbowski obtulit Scholis Piis fundationem Gorae (NeoJerosolymae) anno 1675. Cf. Positio, p. 241, no. 10. 308 Cf. Positio, p. 396 (Doc. XI, 4, § 5); p. 397 (ibid., § 7). 309 Evidenter est sermo de legibus quae inveniuntur in Prima (1679) et Secunda (1687) Erectione Congregationis CC. Marianorum; cf. Positio, pp. 392-400 (Doc. XI, 4); 420-430 (Doc. XI, 10). 310 Cf. Positio, p. 424 (Doc. XI, 10, § 7). 311 Cf. Positio, p. 424 (Doc. XI, 10, § 7); p. 461 (Doc.. XII, 1, “Praef. Informat.”, § 2). 312 Id est clare expressum in documento Erectionis (cf. Positio, p. 395 – Doc. XI, 4, § 2) et in capite primo “De fine et admissione”, § 2, Normae Vitae (NV); cf. Positio, p. 463 (Doc. XII, 1). Evidenter P. Papczyński misit Patri Armini exemplar NV, quae anno 1687 typis data est.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==