Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1222 scripta historica [Litterae ad P. Alexium Armini, S.P.] BD.a a Est probabiliter abbreviatio verbis: “Benedicite” Reverendissime in Christo Pater, Pater mihi colendissime. 1. – Licet externe compulsus fuerim ad excedendum e Scholis Piis299, tamen interne illas, uti meas in Spiritu educatrices, amo, et Reverendissimam Paternitatem vestram meum interne Patrem ac Superiorem agnosco, et humillime veneror. Q[u]amobremb eandem praesentibus humillime rogo, ut pro animi tranquillitate mei, et salute, quod Paternitati Vestrae Reverendissimae defero, ac manifesto, per modum internae Reverendissimae P.V. voluntatis equirendae, ita definire, et mihi praescribere velit, sicut Reverendissimae P.V. perfectius etc divinae Majestatid acceptius , in Domino videbitur. b “Quamobrem” (E) c “ac” (E) d “voluntati” (E) 2. – Ego ante annos circiter sexdecem (quemadmodum meminisse potest) fui coactus a P. Francisco a J.M. tunc Varsaviensi Rectore et Polonae Provinciae in absentia Provincialis ad Generale Capitulum profecti gubernatore vestes Pauperum Matris Dei, (quas tamdiu post absolutionem externam retinui, donec ad meas Capitulo dicto porrectas300 responsum obtinuissem) deposuisse301. 3. – Proinde consultis de meo statuTheologis et piis viris, repudiatis Praelaturis amplis et pinguibus mihi oblatis302, candidi coloris habitum cum facultate Loci Ordinarii et benedictione Nuntii 299 P. Stanislaus Papczyński absolutus est a votis simplicibus et iuramento perseverantiae in Instituto Scholarum Piarum die 11 Decembris 1670. Cf. Positio, pp. 144-214 (Doc. VI). 247-276 (Doc. VIII). 300 Agitur de petitione qua P. Papczyński robabiliter versus finem anni 1670 re-admissionem ad Scholas Pias rogabat. Cf. Positio, p. 219 (Doc. VII, A, 2, intr.). 301 Cf. Positio, p. 219 (Doc. VII, A,2, intr.); pp. 227-229 (Doc. VII,A,5); p. 230231 (Doc. VII, A, 6, intr.). 302 Cf. Positio, p. 359 (Doc. X, 5, § 6); p. 494 (Doc. XII, 5).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==