Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1224 scripta historica bitur313. In hac ego Congregatiuncula professionem, qualis forma ad finem primi capitis adiecta est, emisi314. a “hac” (E) b “legi...” (E) 6. – Et quidemhaec omnia egi praemonitus in visione a V.P. Nos- tro Iosepho Calasanctio a Matre Dei, qui me tum graviter aegrum repente sanum reddidit, ita ut ex domo Sororis meae, post horas circiter ab illa visione quatuor, me itineri longissimo commiserim, et quadraginta milliaria Germanica e Domo Paterna ad eremum confecerim sanus et integer315; quod iam quibusdam Patribus meis Spiritualibus, etiam Instituti Societatis Iesu manifestavi, et Reverendissimae P. Vestrae de mandato mei confessarii revelo, ne gratiam acceptam sub modio detineam. 7. – Scopus vero huius meae Epistolae is est: ut Reverendissima P.V. pro mea interna quiete, stabilitate, et salute animae, perlecto (quod humillime obsecro) Normae Vitae nostrae libello, dignetur mihi mentem suam, sententiam et voluntatem, absolute quantocius exponere: utrum mihi iam hoc in statu, quem nunc (e Piis Scholis externe liber vigore Brevis Pontificii dimissus, absolutione ab Iuramento etc. percepta externa316) profiteor, ad gloriam Dei, honorem sine labe conceptae Virginis, auxilium defunctorum suffragiis carentium, sit in finem vitae, quemadmodum iuravi, perseverandum? an ad meam primam Religionem Matris Dei, quam 313 Supponendum est quod P. Armini non solum Litteras sed etiam NV perlegit, de quo facto tamen nullam evidentiam documentariam habemus. Nec invenitur hodie ullum exemplar NV in Archivo vel Bibliotheca Domus Romanae Scholarum Piarum. 314 Cf. Positio, p. 464 (Doc. XII, 1, cap. I, § 6). Probabiliter P. Papczyński hanc professionem votorum religiosorum mox post primam erectionem suae Congregationis anno 1679 emisit, prout de eo legitur in documento Secondae Erectionis. Cf. Positio, p. 424 (Doc. XI, 10, § 7). 315 Videtur quod illa “visio” P. Iosephi Calasanctii (†1648) locum habuit Podegrodii anno 1674, quo P. Papczyński ex Eremo Corabieviensi Cracoviam ivit ut TDM typis daret, sed hac occasione etiam Podegrodium se contulit. Ad sanitatem miraculose restitutus, potuit iter ca 300 km facile facere redeundo pedester ad Eremum Corabieviensem. Cf. SH, 7: FDR, § 21. 316 Haec dimissio e Scholis Piis et absolutio a votis et iuramento locum habuit die 11 Decembris 1670.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==